Skip to the text

Laus Dei de opere distinctionis et ornatus

SUPERIORIBUS et inferioribus, cœlestibus et terrenis distinctas indidisti virtutes; sole et luna ceterisque planetis atque sideribus ornasti orbes cœlestes.

Aerem avibus, terram hominibus ac jumentis, aquasque piscibus ornavit mirabiliter sapientia tua, Deus omnipotens et sublimis.

Te jubente, profert terra herbam virentem, arbores varias, flores et species, fructum multiplicem.

Donasti his corruptibilibus vim generativam, ut esse specificum conservetur per individuorum successionem.

Innumerabiles piscium species condidisti in mari, et inenarrabilia sunt genera bestiarum et avium quæ in terra et aere præcipis demorari.

Elephantos et gryphes ceteque grandia, Creator omnipotens, es molitus; rebus quoque non vivis, quarum sunt innumerabiles species, vires proprias es largitus.

Fac nos, Deus excelse, tuis creaturis uti salubriter, tibique Deo trino ac simplicissimo gloriam et honorem offerre perenniter. Amen.

Chapter 60 of 78