Laus Dei de cœlo empyreo
ANGELICIS sacris spiritibus ordinasti, Domine, cœlum empyreum: quod creatum, angelis mox implesti in exordio creationis indestructibilium entium.
Condidisti enim in principio, Deus æterne, habitationem aptam Beatis: quam cœlum empyreum appellamus seu igneum, ratione claritatis, non caliditatis.
Hoc cœlum est, te operante, visibilium locus, et invisibilium continentia: cujus gyro clausa sunt omnia; extra quod nulla penitus invenitur creatura.
Ipsum est, Domine Deus, quantitate permaximum, qualitate præfulgidum, situ altissimum, uniforme, inalterabile atque immobile, contemplationis habitaculum congruum.
Hic paradisus cœlestis, hæc patria Beatorum, hic voluptatis deificæ locus, hoc regnum cœlorum, terra regioque vivorum.
Sanctos nempe te summo bono feliciter perfruentes, omni claritate, impassibilitate, sublimitate et puritate fulgentes, tale condecuit habitaculum, habens proprietates illis correspondentes.
In hoc cœlo sit, Domine, conversatio nostra, ut æternaliter tibi in eo a nobis exhibeatur perfectus honor et gloria.1
Etenim Deo trino ac summo omnis debetur laus, virtus et magnificentia. Amen.
Footnotes
-
Philipp. m. 30. ↩
Chapter 63 of 78