Laus Dei de ordine seraphim
IN hoc, Domine, cœlo altissimo, eminensissimorum condidisti Seraphim chorum ac ordinem: qui ob divini tui amoris ardentissimum incomprehensibilemque fervorem, tale sortiti sunt nomen.
Hic ordo dignissimus, ex tuæ divinitatis supersplendidissimæ et vere superpulcherrimæ immediata approximatione, totus caritate ignitur, et flammea vestitur ebullientis dilectionis coruscatione.
Sui quoque dulcis incendii exuberantiam, in subalternatos choros angelicos spargit ac dispertitur juxta illorum capacitatem.
Hæ mentes seraphicæ sempiternam et incessabilem, acutissimam et fervidissimam mobilitatem habent in te Deum supersublimem, omnis lucis fontem ac principem.
Rite post Spiritum Sanctum, tertiam supersanctæ Trinitatis personam, qui amor et caritas dicitur, ordo Seraphim ab amoris fervore nomen sortitus, te Deo agente ac disponente, mox sequitur.
Habent insuper ordinis hujus prælucidi spiritus, reductivam virtutem, qua inferiores angelos purgando, illuminando et perficiendo, ad te reducunt, et tibi magis assimilantur quantum ad accidentalem salutem.
Hi beatissimi spiritus, Deus immense, incomparabili tuæ bonitatis ardent amore.
Quo enim te clarius viciniusque conspiciunt, eo validius in tuæ dilectionis calore inæstimabiliter exardescunt.
Tua nos, Deus supergloriose, caritate inflamma; in te corda nostra resolve, perfice et consumma, ut in præcordiorum nostrorum affectu quasi in Seraphim ardeas, Bonitas adoranda.
Tibi, Trinitas summa, omnis honor et gloria; tibi, Pater et Fili ac Spiritus Sancte, hymnus et regnum cum infinita lætitia. Amen.
Chapter 64 of 78