Skip to the text

Laus Dei de dominationibus

SUPERMUNDANI tui palatii Dominationes, stantes in media hierarchia primatum tenentes, ab omni indecenti subjectione ac servitute immunes fecisti ac liberas.

Quumque dominorum sit præcipere quid alii agant, Dominationes subjectorum chororum spiritibus quid complere et prosequi debeant, te disponente, Deus altissime, ordinant itemque distribuunt.

Hæ supercœlestes supernæque mentes, te Deo moderante, a prima hierarchia sursumaguntur, nullaque violentia usquam premuntur; eminentem vero et indissolubilem dominationem super sequentium phalangas ordinum sortiuntur.

Veram enim eis præsidentiam contulisti, Deus sublimis et gloriose, qua te omnis dominii fontem desiderant amorose.

Se quoque ordines sequentes convertunt in te, ad ampliorem obtinendam assimilationem bonitatis ac proprietatis tuæ deificæ.

Dominator Domine, te harum Dominationum sublimium multitudo sancta adorat; in te animum singulari libertate incessanter extendit, et inter prænobiles aulæ tuæ concives ac heroas, altum dominium sine fastu exercet.

Fac nos, Deus sancte, fortis et immortalis, mundo, carni, diabolo taliter dominari, ut ad cœlestium Dominationum sortem mereamur elevari, et æternaliter coronari.

Tibi omnium Dominatori, summo ac omnipotenti, omnis honor, beatitudo, hymnus et gloria, Deo trino et simplici omnibus præsidenti. Amen.

Chapter 67 of 78