Skip to the text

Laus Dei de thronis

TERTIO loco, supersapiens omnipotensque Creator, Thronos constituisti: quos ab omni subjectione indigna per elevationem eximiam remotos liberrimosque fecisti.

Hi circa te Deum altissimum tota sunt virtute erecti stabiliterque locati, tui superadventus, insidentiæ et inhabitationis familiariter ac singulariter susceptivi.

Vocantur namque Deiferi, quasi ad te suscipiendum singulari modo aperti: in quibus tu sedes, judicia tua per eos decernens, tanquam in consistorio cœlesti.

Hæ, Domine, sunt sedes tuæ pacatissimæ, summæ tranquillitatis, uniformitate ineffabili modo compactæ.

Hi spiritus gloriosi per te, Deus æterne, discernunt causas veritatis, atque per te infallibiliter judicant judicia æquitatis.

Tibi omnis majestas, laus, honor, felicitas, Deus Pater, Deus Fili, Deus Spiritus Sancte, Deus simplex indivisaque Trinitas. Amen.

Chapter 66 of 78