Skip to the text

Laus Dei de archangelis

Post Principatus substituisti Archangelos, benedicte Creator : quibus magnarum rerum annuntiationem committis, supersapiens gubernator.

Hi nobiles spiritus a Principatibus immediate illustrantur, atque cum illis ad te omnis regiminis fontem ac regulam convertuntur, tibique proportionaliter conformari nituntur.

Angelos quoque illuminant, et per illos quædam divina secreta hominibus nuntiant.

Inter hos Gabrielem esse cognoscimus præclarum et sapientem : quem in veteri et novo Testamento mysteria fidei atque Ecclesiæ scimus pandentem.12

Hic tuam incarnationem, Fili Dei, Virgini sacratissimæ revelavit : quem amare ac honorare, merito Ecclesia sancta dictavit.

Fac nos, Deus clemens, æterne, gratiam nobis concessam aliis communicare, tibique, Trinitas superexaltata, hymnum, honorem, potestatem et gloriam jugiter immolare.3 Amen.

Footnotes

  1. Dan. vii, 16 et seq.; ix, 21 et seq.; ↩

  2. Luc. 1, 11 et seq.; 26 et seq. ↩

  3. 1 Petr. iv, 10. ↩

Chapter 71 of 78