Laus Dei de ejus dignatione ad nos
TUAM, Conditor majestatis immensæ, dignationem et caritatem ad nos miramur et collaudamus, eo quod tam illustres cœlestis palatii satrapas ad nostræ parvitatis obsequia destinare non cessas.
Ecce enim intellectus illos deiformes, mentes deificatas et animas supercœlestes, ad nos viles transmittis vermiculos, fragilibus vasis circumdatos, mortales, terrestres.
Simplices illas, puras ac immortales essentias, ad nos favillæ et cineri comparatos, carnales, incompositos, destinas.1
Sacros illos, felices, angelicos spiritus, cives supermundanos, ad nos in terra repentes, lutea vasa portantes, transmittis, vanitati assimilatos.2
Te quippe jubente, millia millium inter cœlum et terram meant alacri cursu, velut apes negotiosæ, populusque accinctus, nesciens labem inobedientiæ, carens prolapsu.
Fac nos, Deus excelse, tuis beneficiis gratias dignas agentes, propriamque dignificationem prudenter atque humiliter perpendentes, ut in angelorum præsentia simus semper honeste viventes.
Tibi, Pater æterne, cum Unigenito tuo et Spiritu Sancto paracleto, magnificentia, beatitudo, honor, virtus et gloria in omni electorum tuorum consortio. Amen.
Footnotes
Chapter 73 of 78