Skip to the text

Laus Dei de elementis et mundi dispositione

DEHINC quatuor elementa, opifex Deus, ordinatissime collocasti : quæ omnia in rotunditate quadam et sphærica figura plasmasti; similiora quoque symbolumque habentia, vicinius situasti.

Totum universum corporeum voluisti sphæricæ esse figuræ : quam constat capaciorem, perfectiorem et tuæ æternitati conformiorem exsistere.

In omnibus his orbis superior inferiorem ambit et circuit : quum ignis quoque, aer et aqua terram circumdent.

Verumtamen partem terræ voluisti aquis esse discoopertam, ut in ea animalium multitudo et hominum aptam habeat mansionem.

Ad concava itaque terræ parata et facta a te, collegisti has aquas :1 quas tunc certa lege et gyro vallabas, et velut vectibus januisque, ne præfixum exeant terminum, concludebas.2

Arenam posuisti terminum maris :3 quod velut in utre collectum posuisti ut in thesauris, atque ad ripam jussisti confringi tumidos fluctus ejus.

Totam vitam nostram, Deus misericordissime, ordina.

Tibi infinita sit gloria, adorande Creator, Trinitas benedicta. Amen.

Footnotes

  1. Gen. 1, 11; ↩

  2. Prov. 1, 27; Job xxxviii, 13. ↩

  3. Jer. v, 22; Ps xiii, 7; Job xiv, 11. ↩

Chapter 75 of 78