Laus Dei de dispositione terræ
SUPER terram, Domine, lineam tetendisti : ejus fundamenta atque mensuras jecisti.1
Ipsam in medio mundi ut centrum immobilem permanere jussisti, inæstimabilemque ei fecunditatem, Deus altissime, præstitisti.
Semel dixisti in exordio sæculi : Producat terra herbam virentem. Et ecce usque in præsens tuam, Deus omnipotens, jussionem cernimus eam tenentem.
Tanta est, Domine, magnitudo cœlestium orbium, ut comparatione eorum, terra sit velut imperceptibile punctum.
Nihilo minus tu, Creator excelse, omnia in infinitum excedis, et tuæ majestatis respectu, est totum universum ut pulvis exiguus.2
Loca habitabilia distinxisti; terram hominibus divisisti; omnia quoque in mensura, numero et pondere, in modo, specie et ordine condidisti.3
Accedente sole, facis æstatem: quo abeunte, efficis hiemem; allationeque solis, faciem terræ adornas virgultis ac variis fructibus, juxta propriam voluntatem.
Motu solis ac lunæ, tempora in annos et menses, dies noctesque distinguis; partes præterea anni diversis qualitatibus ordinatissime afficis.
Tuam nos, Domine, majestatem fac jugiter honorare.
Tibi summæ Trinitati, Patri, Verbo, Paracleto, honorem, gloriam condecet immolare. Amen.
Footnotes
Chapter 76 of 78