Skip to the text

Laus Dei de consummatione mundi

QUONIAM, Deus immense, propter hominem corporalia condidisti, cœlestemque Jerusalem ex hominibus implere quantum ad id quod defuit, decrevisti; hinc numero electorum in cœlis completo, cessabit generatio hominum in sæculo isto.

Tunc esse cessabunt corruptibilium species in toto corruptibiles; elementa autem manebunt, quoniam quoad se tota non sunt corruptibiles res.

Quum ergo electos glorificaveris homines, pariter immutabis in melius elementa, et stellas orbesque cœlestes.

Erit quippe peracto judicio lux solis septies major quam modo; lunæque lumen tantum tunc erit ut lumen est solis tempore isto.

Terra quoque tunc pervia erit ut vitrum, aqua velut crystallus, aer ut cœlum, ignis ut sidera ejus.

Tunc motus cœlorum et tempus cessabunt: quæ te Domino disponente, nunc ad generationem concurrunt.

Tunc sol et luna fixa suis erunt in locis; et magnificentia tua, Creator, ab intellectualibus creaturis quasi sensibiliter videbitur in præinductis sic immutatis corporalibus tuis facturis.

Taliter tibi nunc, Domine, obsequamur, ut in glorificatione futura a te plenam beatitudinem sortiamur.

Tibi, sancte Pater, et Unigenite Dei, cum Spiritu Sancto paracleto, perpetua gratiarum actio, adoratio, hymnus et gloria, summo Principi, Regi præinclyto. Amen.

Laus Dei de beatitudine electorum.

QUEMADMODUM a te, Domine, immediate creata est anima nostra, sic felix esse non valet, nisi fuerit tibi immediate unita, et tuæ essentiæ contemplatrix effecta.

In hoc, Deus omnipotens, apparet tua bonitas liberalitasque immensa, quod ad supernaturalem hanc beatitudinem, ad tui ipsius plenam et immediatam fruitionem, nos condere est dignata.

Præparasti nobis te ipsum, o summum infinitumque bonum, in præmium, ut te sicuti es conspiciendo, habeamus in te quidquid desiderabile est, bonum, honestum et pulchrum.1

Videbimus te, Domine, per te ipsum : erit namque essentia tua nobis species et objectum.

Te facie tenus contemplando, cognoscemus in te totum ordinem universi; et quidquid voluntas optaverit et intellectus scire cupierit, præsto erit, Rex cœli.

Tunc clarissime intelligemus quidquid de te, Domine Deus, nunc credimus : videbimus enim tunc cum summis deliciis, quemadmodum una persona procedit ab alia in divinis; qualiter tu, Fili, a Deo Patre gignaris, et tu, Spiritus Sancte, ab utroque spireris.

Tunc vere et plene sciemus quam misericorditer a te, Deus, præservati ac salvati fuerimus.

In tui vultus visione per speciem, plena et summa consistit jucunditas. Ad quam perducere nos digneris, supergloriosissima Trinitas : cui est honor et gloria, omnisque in æternum laudatio sancta, et vera sublimitas. Amen.

FINIS LAUDUM DEI.

Footnotes

  1. 1 Joann. III, 2. ↩

Chapter 78 of 78