Skip to the text

Laus Dei ut ens

O ens primum, increatum, Ens fontanum, incausatum, Tu es ipsum esse verum, Plenum prorsusque sincerum, Infinitum formaliter Perfectumque totaliter.

Tam vere, plene, proprie, Esse tibi adscribitur, Quod sciscitanti sobrie Nomen tuum, ut dicitur, Ego sum qui sum, Moysi Respondisti in Sinai.

Tanquam pelagus immensum, Fluens in se non condensum, Omnem esse dignitatem, Ac essendi claritatem,

Esse tuum comprehendit, Et se entibus impendit.

Nihil tibi de non esse, Nil de imperfecto esse, Ens fontale, admiscetur : In te puritas censetur, Summa quoque simplicitas, Immensaque sublimitas.

Tu esse, tu essentia, Nec horum differentia Ulla in te est consistens, Qui es esse persubsistens, Separatum, ideale, Primum, unum et causale.

Tanta est excellentia Tui esse, reor sane, Ut creata essentia Tanquam nil sit et inane : Hinc mea subsistentia Comparatur umbræ vanæ.

A te esse derivatur Cunctis atque conservatur Decoro quodam ordine, summo rerum cardine, Ut dictat sapientia Tua, vivens essentia.

Esse naturæ perfice, Deiformeque effice Gratiarum muneribus Ac virtutum operibus.

Imperfectum tu naturæ Omne comple, Deus pure, Et non esse ab anima Tollens, reforma intima : Non esse profer vitia, Mala culpæ immitia.

Te res cunctæ venerentur, Mentes nostræ amplexentur, quo quod sunt sortiuntur. Tibi Sancti obsequuntur.

Tibi hymnus, laus et honor : Te laudare impos conor.

Chapter 2 of 59