Laus Dei ut pulcher
TOTIUS pulchritudinis Primum fontem te laudamus ; Te omnis claritudinis Causam summam commendamus.
Tu pulcher et pulcherrimus In te ipso es consistens, O Deus celeberrimus, Decor in se persubsistens.
Pulchritudo separata, Infinita, incausata, Idealis et fontalis, Simplex ac substantialis Es, o Deus radiose Et præ cunctis gratiose.
Porro tua est natura Pulchritudo, nescitura Finem suæ claritatis, Lucis sanctæ puritatis.
Pulchrum illud appellatur, In quo visus delectatur, Et pulchrum spiritualiter, Quod agit ordinaliter.
Hinc tu speciosissimus : Nam deliciosissimus Exstas visui mentali, Actu quoque æternali Tibi congruentissimo Agis semper dignissimo.
Lucis ac pulchritudinis, Splendoris, sanctitudinis Tuæ, Deus, nullus finis : Hinc exsulto, quamvis cinis. Tu immensa in te vernas Claritate ; non me spernas.
Luce ac sapientia, Veritate, justitia, Sanctitate, caritate, Nil in universitate Venustius, splendidius, Præclarius, candidius.
Quum ergo per essentiam Tu sis unumquodque horum, Patet resplendescentiam Tuam, Deus, terminorum Esse penitus expertem, Et negantem hæc, inertem.
Tu enim sapientia, Veritas et justitia, Lux, sanctitas et caritas, Cujus decoris claritas Est omnino infinita. Corde lætor esse ita.
Nullæ in te sunt tenebræ, Nulla defectibilitas, Lumen tuum percelebre Pura delectabilitas.
Stellæ, angeli, sol, luna, Universa mens sensata, Pulchritudo te o una Stupent, vere lux beata.
Tuam speciositatem Electi per pietatem Summe optant prospicere : Nam hanc clare inspicere, Plenam beatitudinem Sciunt per certitudinem.
Te videndo summe gaudent, Nec te intueri audent Abs timore reverente, Teque sine fastidio, In vitæ stillicidio Cernunt plene læta mente.
In tua pulchritudine Contentanter delectantur; Hanc cum affectitudine Incessanter contemplantur.
Venustate corporali Decorasti tam magnali Cœlos, astra, elementa ; Quæ interna ornamenta Præstitisti creaturæ Spiritali, gratis pure.
Non dumtaxat naturali, Sed et supernaturali Miranda pulchritudine Mentes ornas angelorum, Cordiumque humanorum, Deificante lumine.
Intueri te gliscamus Cum summo desiderio; Propter te et contemnamus Terrena bono tædio.
Carnis decor non delectat, Pulchritudo quem delectat Tua, Deus speciose. Præter istam nil affectent Mentes nostræ, quæ nunc spectent Te per fidem radiose.
Decoris communione Tui expers nil linquitur : Qua participatione
Subtracta, mox collabitur Omnis decor hujus mundi, Tua luce nunc abundi.
Omnem culpæ pravitatem, Passionum fœditatem Procul pelle, Deus sancte ; Virtutum pulchritudine, Donorum claritudine Nos adorna ; deduc ante.
Honor, virtus, laus, latria, Gloria, in via et in patria Offerantur præsincero Tibi Deo, summo, vero.
Laus Dei ut perfectus.
ENS perfectum absolute Es tu solus, noster Deus. Mens contemplans te acute, Id agnoscit, factor meus : Tuæ nam perfectionis Non est finis, dux sermonis.
Extra genus et ordinem, Super omnem indaginem Te perfectum confitemur, Teque plenum reveremur.
Quidquid tibi adscribitur, Et quidquid es aut diceris, Cum immensa id dicitur Plenitudine. Miseris Miserere, ditissime Tu, Deus perfectissime.
Ob id omnis nobilitas, Omnisque excellentia Est in te, o Divinitas, Cum summa opulentia, Sine limitatione, Absque imperfectione.
Quod inesse quam deesse Melius est simpliciter, Id te esse, et inesse Tibi, famur humiliter.
Perfecte omnifarie, Te amemus plenarie.
Tu a nullo es sortitus Quidpiam perfectionis, Sed es tuis redimitus, Expersque defectionis.
Nihil enim imperfectum, Nisi ut a fonte sectum Suæ est perfectionis; Sed tu fons in cunctis bonis Dives omnipotentia, Non nummi possidentia.
Tuæ quippe divitiæ Lux, vita et deliciæ, Plena sufficientia, Immensa sapientia; Omnis boni habitio, Felix tui fruitio.
Tuam nos perfectionem Jubes, Deus, imitari; Per virtutum actionem Vis nos tibi conformari, Ut simus ope gratiæ, Quod es naturæ facie.
Imperfectum nostrum, Deus, Adspice clementissime; Non nos spernas, precor reus, Creator præstantissime.
In te solo gaudeamus, Et perfectum adscribamus Omne tibi, fons bonorum, O perfector perfectorum.
Honor, virtus, felicitas, Laus, hymnus incessabilis Sit tibi, dives Trinitas, Rector imperturbabilis.
Laus Dei ut simplex.
QUUM rei compositio Sit signum indigentiæ,
Tibi primo principio Non inest, fons essentiæ.
Puræ hinc ac infinitæ, Deus, es simplicitatis : Nunc confusi mox abite, Qui materialitatis Quid putatis in hoc ente, Summo Deo non egente.
Quidquid in te, id tu ipse; Quidquid habes, es id ipse, Præter id quod relative Fertur de te positive, Relatione reali, Et ad intra æternali.
Tuum esse purissimum, In se vere complectitur Omne esse dignissimum, Nec mixturam compatitur : Ipsum quippe omne bonum. Fac cor meum tibi thronum.
In te excellentissime, Perfecte, simplicissime Comprehendis dignitatem Omnem ac nobilitatem, Habens non additamentum, In quo omne complementum.
Quum sis primus absolute, Primum rerum principium, Summe simplex tu imbute Faris. Nunc tolle vitium.
En limitans materia, Contrahens differentia, Arctans potentialitas Nulla in te, o Deitas.
Ideo incorporalis, Illocalis, intemporalis Et incircumscriptibilis Es, atque insensibilis.
Denique tu actus purus, Deus cuncta discreturus ;
Nec diversitas modorum Ulla in te, dux bonorum.
Tuam ad simplicitatem, Aliquam materialitatem Fert natura angelorum, Sortis est compositorum.
Quanto tibi mens propinquat, Tanto fit simpliformior : Hinc da ei ne delinquat, Ut sit deiformior.
Tua exstat simplicitas Formæ ac perfectionis, Exclusu, o Divinitas, Omnis incompletionis.
Superessentialiter, Incommixtionaliter Es subsistens in te ipso, Qui a cunctis bonitate Propriaque puritate Es distinctus eo ipso.
Mentes nostras simplifica, Ne mundanis sint intentæ; Eas tibi gratifica, Cordis auge ornamenta.
Omnis nostra intentio In te semper ordinetur; Actus nostri impensio In te pure moderetur.
Tibi, o beate Deus, Hymnus, decus et gloria, Salus, virtus; plastes meus, Te laudem mente sobria.
Laus Dei ut infinitus.
INFINITUM te fatemur; Infinitatem docemur Tibi primam, intrinsecam, Naturaliter insitam, Proprietatem propriam, Formalem, perfectoriam.
Extensiva, corporalis Non est ista infinitas; Intensiva, spiritalis Censetur, o Divinitas.
Tuam namque divinam Essentiam mox sequitur Forma simplex quæ dicitur, Non habens extendentiam, Stans in se et non recepta, Terminantem non adepta.
Infinita dignitate, Voluptate, sanctitate, Virtute, sapientia, Luce ac felicitate, Pace et securitate, Omnique opulentia.
Porro, ut ad omne dicam, Et de manna frangam micam, Hæc beata infinitas Tua, summa Divinitas, Immensa est perfectio : Quæ nostra sit electio.
Dum vis, homo, contemplari Dei hanc infinitatem, Vites tunc imaginari Ruditer per quantitatem; Pura cum abstractione Cerne Deum ratione.
Omni in nobilitate, Gaudio, suavitate, Splendore, pulchritudine, Deus, ac celsitudine, Immensus es totaliter : Hinc lætor cordialiter.
Tuo, Deus, comparatu Totus mundus est arena, Qui immenso dominatu Cuncta vincis, vitæ vena.
Universis præclarior, Et in cunctis suavior Es incomparabiliter;
Dulcior, amabilior, Major, honorabilior Es interminabiliter.
Omnes virtutes finitæ Sunt pendentes, o fons vitæ, Per te primum, infinitum, Aliunde nil sortitum : Virtus namque es virtutum. Præsta nobis cor imbutum.
In mensura et pondere Ac numero effundere Universa dignatus es. Cuncta tibi conformasti Sic, quod tu perseverasti Altior his, ut fatus es.
Ante mundum tu, non solus, Et post mundum, non præventus. Te adorat celsus polus, Omnis colat te juventus.
Supra mundum, non elatus, Infra mundum, non calcatus; Tu in mundo, non inclusus, Extra mundum, non exclusus.
Tua, Deus, infinitas, Exstat infinibilitas Tuæ præexcellentiæ, Immensæ opulentiæ : Cui jugis laudatio, Summa regratiatio.
Chapter 6 of 59