Laus Dei de sapientia Christi
TAM divinæ quam humanæ, Inconfusæ manent sane, Vires ac proprietates In te, Christe, qui das Vates.
In te duplex intellectus Et voluntas seu affectus, Duplex virtus et actio, Amor duplex et factio :
Illis ad divinitatem, Hisque ad humanitatem Tuam, Christe, spectantibus, Te quoque decorantibus.
Sic duplex sapientia,
Duplex atque potentia, Increata et creata, In te, Christe, est monstrata.
Sapientia patriæ, Qua cuncta vidit facie, Sapientia indita In tua anima inclyta Fuit, qua tu cuncta cernis. Me conjunge tuis vernis.
Quæ concernunt mysterium Nostræ liberationis Noveras, qui imperium Omnis habes rationis.
Quidquid Deus intuetur Visionis scientia, Tua anima narretur Scire cum eminentia, Præsentia, præterita Et futura, ac merita.
At Deum comprehendere, Ejus plene perpendere Potestatem, et videre Actu infinita, veræ Divinitati est proprium, Idque doctis notorium.
Jesu Christe, profecisti, Qui nos omnes redemisti, Gratia, sapientia, Coram plebis frequentia, Usu, declaratione Habitus, non auctione.
Unge, igni et illustra Corda nostra, nec sint frustra Nobis tua mysteria Impensa tam egregia.
Tibi, beata Trinitas, Vera, sancta Divinitas, Pater ac Unigenite, Spiritus ab his edite, Hymnus, honor, munditia, Grates, splendor, lætitia.
Laus Dei ex Evangelio, de Christi divinitate.
Tu, Verbum, in principio Eras, nullo initio Inchoans creatione, In Patre æternaliter Manens, intemporaliter Prior cunctis natione.
Confusi sunt hæretici, Te ex matre aut tempore Incepisse maledici Adstruentes et corpore, Sic quod prius non fuisti : Hinc mentiti exstant isti.
Per te cuncta sunt plasmata, Christe, virtus increata; Per te facta sunt omnia, Qui doces et per somnia, Sempiternaque gloria, Lux summe amatoria, Eras apud Patrem Deum, Deus verus apud eum.
Non ut per instrumentalem Causam Patri diversalem, Est creatus per te mundus, Sed ut per comprincipalem Causam, primam, exemplarem. Per te bonis sim abundus.
Cum Patre et Paraclito Idem rerum principium Te fatemur. Nos alito, Æternale initium. Nempe una essentia Est trium ac potentia.
Ut per causam exemplarem Fecit Pater mundialem Per te grandem hanc facturam : Nam Verbum ejus legeris, Quo cuncta loquens, ceteris Dedit esse ac naturam.
Abs te nihil et peccatum Factum est, non habens ratum
Esse, quantum ad formale, Quod non est quid positale.
Creaturæ in te vita Erant, o lux infinita : Nam in te idealiter Exstiterunt, vitaliter.
Et tu vita ista eras : Simplex quippe perseveras. Tu vita, es lux hominum Lucens menti, te Dominum Nusquam comprehendentium, Tenebræ exsistentium.
Misit Pater Præcursorem, Vitæ tuæ paratorem, Ante te testimonium Ferentem et præconium.
Ille enim lux non erat, Tu lux vera, quæ nos ferat, Lux plane per essentiam Immensamque splendentiam.
Omnem tu illustras mentem In hunc mundum venientem : Das nam lumen naturale, Lumen item gratiale; Neque quisquam hæc sortitur Nisi a te, sicut scitur.
Tu in mundo eras semper Per immensam deitatem; Mundus vero te lucenter Non cognovit veritatem.
Venisti et in propria, Potestas creatoria. Tua plebs te non recepit, Te contemnens, se decepit.
Judæi nam increduli Manserunt culpis seduli : Quidam horum te ceperunt, Tibi digne crediderunt.
His dedisti potestatem Filios Dei fieri,
Qui per tuam pietatem Effecti sunt deiferi.
Hi non nati carnaliter, In hoc esse filiali; Sed nati spiritaliter Ex te, Deus, esse tali.
Tu, Verbum, caro factum es; Homo verus tu actus es : Nam naturam redimendam Decernebas assumendam.
Inter homines moratus, Et cum eis conversatus, Viderunt tuam gloriam, Majestatem rectoriam, Qualem vere te decuit, Deus Pater quem genuit.
Veritate et gratia, Virtute, sapientia Plenum hi te conspexerunt, Qui divina in natura, Virtus veritasque pura Es, ut Sancti conscripserunt.
De tua plenitudine Universi accepimus; Ex tua largitudine Gratiam gratis legimus.
Virtute tuæ gratiæ Plenæ et exuberantis, pia tua facie Mentes plebis exsulantis, Particulari gratia Implentur multifaria.
Legem Moysi dedisti, Per te gratiam fecisti, Veritatemque Scripturæ, Eam per te implens pure.
O Fili unigenite, Ens in sinu Dei Patris, Docuisti nos, edite Virginali alvo Matris,
Per te ipsum terrestribus Enatans de cœlestibus.
Vera, certa, immobilis, Nostræ legis traditio Evangelicæ nobilis, Datæ a Dei Filio.
Precamur cordialiter, Benigne, liberaliter Nobis de plenitudine Tua fer ac lumine.
Quum sis caput Ecclesiæ, Tuis membris da egregie Motum vitamque gratiæ; Tua fruamur facie.
Tibi, beata Trinitas, etc.
Laus Dei ex Evangelio, de Christi præcursore.
ZACHARIÆ prædixisti, Deus, præcursorem Christi Mox de eo generandum, Atque ad id nuntiandum Destinasti Gabrielem. Fac me verum Israelem.
Justo illi veterano, Infecundo, mente cano, Ex uxore infecunda, Anu sancta ac profunda, Joannem dabas gignere, Hos tanto ditans pignore.
Sancto Spiritu implesti Hunc in suæ ventre matris : Cui nato mox molesti Erant mundus, opes patris : Hinc deserta est ingressus, Tibi vacans indefessus.
Hic, o Christe, te præivit Vi ac spiritu Eliæ, Et Judæos erudivit, Tibi parans hos Messiæ.
Zachariæ non credenti Abstulisti mox loquelam : Cujus prole orienti Impendisti, Rex, medelam.
Sancto Spiritu dignare Corda nostra occupare, Semper clemens decorare, Jugiter inhabitare.
Tibi, beata Trinitas, etc.
Chapter 17 of 59