Laus Dei ut omnipotens
SICUT tuæ essentiæ, Ita tuæ potentiæ Non est finis nec mensura, Deus simplex in natura, Cui idem esse, posse ; Idque decet mentem nosse.
Ergo te omnipotentem, Sancte Deus, prædicamus : Imo infinipotentem, Te condigne collaudamus.
Hinc neque impossibile, Nec quidquam est difficile Tuæ, Deus, potestati ; Verum æque facilia Sunt cuncta dicibilia Ei, cui simus grati.
Non tot potes neque tanta, Quin queas infinities Plura ac majora, sancta Virtus, quæ non deficies.
Quidquid contradictionem Non includit, Deus, vales, Absolutum per sermonem Cuncta potes : quia tales Quis effectus actitare, Quibus entis repugnare Rationem non contingit ; Virtus tua cuncta cingit.
Tu propria potentia Universis dominaris, qua omnis valentia, Omnis virtus salutaris, Imo omne posse rerum, Singularum specierum.
Tu immensæ es virtutis, Elucescit ut imbutis, Sic ut facta potentia Ad te sit impotentia.
Nutu tibi cuncta parent, Et quæ ratione carent, Qui virtute absoluta, Omni esse destituta Cuncta potes efficere, Mundum in nil redigere.
Tibi dumtaxat competit Miraculose agere : Tibi nempe mox suppetit Et supra legem facere, Naturam, cursum, ordinem, Rerum mutare seriem.
Creare, justificare, Legem, ordinem formare Rerum, cuncta ordinare, Et naturas procreare, Tuæ actus infinitæ Sunt virtutis, o fons vitæ.
Tuam omnipotentiam
Monstras per evidentiam Clariorem, ignoscendo, Miserendo ac parcendo.
Non tibi difficilius, Quo nil appetibilius, Creare et extendere Cœlum, quam plantæ folium : Hinc malum te offendere. Tuum ad ducamur solium.
Tuam monstra potentiam In nobis per clementiam, Nos salvando gratiose, Non condemnans rigorose.
Carnem, mundum, diabolum Fac nos, Deus, superare ; Omne quoque obstaculum Da salutis supplantare.
Domino omnipotenti, Inclyte præcipienti, Gloria sit sempiterna, Et terrestris et superna.
Chapter 5 of 59