Skip to the text

Laus Dei ut æternus

TE æternum reveremur; te cuncta confitemur Emanare, dependere; Præter te nil æternale, Nil independentiale; Cuncta constat te egere.

Vitæ interminabilis Consummata perfectio, Tota simul, non labilis, In te, summa dilectio.

Itur non in infinitum : Ergo est ens nil sortitum, Increatum, incausatum, Deus rite nominatum; Idque Deus tu deorum, Pater et Rex sæculorum.

Scimus hanc æternitatem Tuam esse deitatem, Quæ omnes differentias Temporis, extendentias, Simpla in se comprehendit, Super cuncta se extendit.

Omni horæ coadsistit, Inextensaque consistit. Anni innumerabiles, Ad te ut punctum labiles.

Illo nunc simplicissimo Quo ante cuncta sæcula Fuisti stabilissimo, Es nunc temporum regula : Nequaquam factus senior, Sed neque inamœnior.

In æterna præsentia Es, o summa essentia : Cui fore et fuisse Adscribuntur, sed demisse.

Nam tu, Deus, ipse idem, In quo nec cras neque pridem, Sed inextensum hodie. Me tuæ do custodiæ.

Nullum tempus te metitur, Tuum esse non finitur; Tuum nunc æternitatis Est natura deitatis, Fixa manens, nunquam fluens, Nusquam mota, suos tuens.

Tempus ab ævo jussisti, Ævum quoque ab æterno Ire : rebus qui dedisti Instituto tu superno Durationis mensuras, Dum plasmasti has facturas.

Tuæ ad æternitatis Nos deduc participium; Mentem vanis a creatis Reduc ad te eximium.

Ad æterna contemplanda Mentem semper clarifica; Ad divina amplexanda Christianos dignifica.

Claritas, benedictio, Omnis laudis conscriptio Tibi summæ Deitati, Adorandæ majestati.

Laus Dei ut incomprehensibilis et ineffabilis.

MENTIS tu capacitatem Es transcendens infinite : Cujus actualitatem Infinitam scimus rite. Hinc comprehensive nosce Te, fatemur nullum posse.

Ob cognoscibilitatis Tuæ præeminentiam, Superas capacitatis Nostræ intelligentiam : Omne mentis hinc acumen Vincis, adorandum Lumen

Nemo vita in præsente Utens sensu, nedum mente, Conspexit te per speciem : Nempe per hanc maneriem Te videre, felicitas Patriæ est, o Trinitas.

Porro quod perfectionis,, Lucis ac stabilitatis Sis immensæ, rationis Probat vigor ex creatis.

Ob id te comprehendere, Te complete intendere Nequit mens, ni cujus vigor Sit immensus, sub quo ligor :

Et hæc nulla nisi Deus Ipse tu, rex, Deus, meus.

Quia causam nullam habes, Palam quod non sciri vales, Quum scire sit cognoscere Rem per causam : hinc noscere Te plene, tibi proprium, O primum directorium.

Tua quoque simplicitas, Te, beata Divinitas, Dat incomprehensibilem Nobis, et indicibilem.

Quis enim queat capere, Esse, posse et agere Quo sint modo in te idem, Quum noscamus te, per fidem, Esse liberum agendo, Necessarium essendo, Liberum operarium, Quum ens sis necessarium?

Tu tenebras latibulum Ponis tuum, ut vestibulum : Lumen inaccessibile Habitas, invisibile.

Immensa tua claritas, Quam non valet capacitas Nostra clare conspicere, Hæc est caligo divina, Intueri quam supina Mens non valet splendifere.

Te per abnegationem Melius intelligimus Quam per affirmationem, Quem altiorem dicimus Cunctis prorsus infinite. Mihi semper da cor mite.

Hoc te vere cognoscere, Ut constat te deposcere, Te supersubstantialem, Superaltum, abyssalem,

Supersubstantialiter Laudare devotaliter.

Tibi enim et creatis Univoce nil competit : te fonte majestatis, Universum ut expetit, Mens occumbit in immensum. Fleo te a me offensum.

Quid non sis, Deus, quam quid sis, Melius nunc concipimus : Imo ignorantes quid sis, Quid tu non sis adspicimus.

Tuam sanctam essentiam Nemo valet enarrare : Juxta nostram potentiam Non cessamus hanc laudare.

Hinc scrutator majestatis Opprimetur a gloria; Causam universitatis Te, Mens summa rectoria, Penetrare qui nititur, Præsumptuosus dicitur.

Ex lege, actu, ordine, Cursu naturali rerum, Te speculamur, Domine, Institutor specierum.

Ex fide et miraculis, Scripturis et oraculis Altius te contemplamur Ampliusque admiramur.

Ut effectus effectorem Modo quodam repræsentat, Sic te summum Conditorem Universum hoc ostentat.

Nam creatura radius Creatoris perhibetur; Et cursus ordinarius, Lex naturaque censetur Scala ad cognitionem Tuimet per rationem.

Leva nos ad gratiosam Tui contemplationem, Præsta fidem radiosam Ac beatam visionem.

Honor, virtus, munditia Cum ingenti lætitia Offerantur Altissimo, Tibi Deo dignissimo, Cujus exstant judicia Incomprehensibilia Tanquam abyssus nimia.

Laus Dei ut excellens.

UNIVERSIS sublimior, Perfectior, felicior Es tu solus infinite, Deus sancte, lumen vitæ.

Totus mundus quantitate Non sic excedit pulverem, Quantum tu in dignitate Cuncta. Mentem non vulnerem.

Nec parem nec contrarium Habes, Creator marium, Sed rebellem conversatu. O summum diligibile, Nil tibi fertur simile, Ni distanti imitatu.

Major omni præconio, Voto, cultu idoneo, Immensa reverentia Dignus, quem tremunt entia.

Tam profunde, humiliter, Decenter ac serviliter Nulla valet creatura Tibi, o majestas pura, Se subdere ac spernere, Inclinare, prosternere Ut est dignum per respectum Ad te primum intellectum.

Omnis namque sublimitas Angelorum stationis

A Distat a te, Divinitas, Graduum perfectionis Infinitis distantiis. Nos purga ignorantiis.

Da sincere contemplari, Amorose amplexari Tuam præexcellentiam; Hanc solerter venerari, Sapienter admirari, Per tuam influentiam.

B Tibi Regi altissimo, Inclyto, potentissimo, Sit summa veneratio, Æterna adoratio.

Laus Dei ut idea et exemplar.

TUA, Deus, essentia Est idea omnis entis, Ut est a sapientia Tuæ sempiternæ mentis Concepta imitabilis, Rebus participabilis.

O Mens sapientissima, Cuncta agens intellectu Ratione certissima, Te spectemus cum affectu.

Casu sive fortuito Nihil prorsus operaris, In instanti gratuito Facis id quo delectaris.

D Hinc formam tui operis In te videre poneris, Qui distincte cuncta noscis, Actuumque causas poscis.

Nec tu primus auctor rerum, Æternus, immutabilis, Aliunde sumis verum, Aut cujusquam creabilis Rationem exemplarem Speciemque idealem.

Universa in te splendent, Ut, o Deus, a te pendent : Hæc distincte contemplaris, Propriisque operaris Formis cum idealibus, Æternis, exemplaribus.

Idearum pluralitas In te est, quoad creata : Tua cui singularitas Non obsistit, lux beata; Neque summa simplicitas, Superpura Divinitas.

Hæ ideæ in te, Deus, Lux, vita sunt et veritas; Suntque, o Creator meus, In quo plena amœnitas, Cognoscendi principium Agendique initium.

Hæ sunt formæ principales, Summæ, fixæ, æternales, Juxta quas a te formatur Quidquid agis aut creatur; Hi fontes splendidissimi, Uberrimi, plenissimi.

Tanta inest vis ideis, Sapiens ut sine eis Nullus queat consistere; Nullus absque his salvatur, Nil servatur, gubernatur : Has, Deus, opto discere.

Hæ sunt mundus archetypus Arsque tuæ summæ mentis; Ab his rerum ordinibus Formæ sunt pro ornamentis; Cordis anachoreticus Contemplatur has splendentis.

Per exemplar formaliter, Ratione finaliter, Clarum est te operari, Efficientialiter Per ideam; nec aliter Debet quisquam operari.

Tu nam cunctorum ratio Es, exemplar et idea, Neque horum distinctio Realis, salus mea.

His ideis concupimus Illustrari, quamvis limus. Per has fac nos sapientes, Ad te semper intendentes : Cui honor, laus, potestas, Adorandaque majestas.

Laus Dei ut providentiam habens.

TIBI summo opifici Competit providentia Universi pulchrifici, Cunctorumque regentia.

Nempe quem constituisti Alium super fabricam Mundi, quem tu condidisti? Mentem præsta almaticam.

Porro decoro ordine Mundum gubernas, Domine, Per naturas spiritales, Res regendo corporales, Hierarchiam per cœlestem, Nostram regens hanc terrestrem.

Regendi exsecutio Inest quibus commisisti, Fontana institutio In te, qui et decrevisti Summa per te gubernare, Voluntates immutare.

At te regem principalem Et rectorem exemplarem, Gubernantes subsequentes, Sunt ministri servientes Tanquam tua instrumenta; Mente tremant te intenta.

Solus tua potentia, Propria sapientia,

Auctoritate propria, Provides præceptoria. te omnis nam potestas. Plebis culpa, o Majestas, Regnare das hypocritas. Reges justos da, Bonitas.

Juxta hominum merita, Quæ vides ab his edita, Sæpe confers præsidentes. Fructuosos da regentes. Dabo, inquis tu per legem, In furore meo regem.

Quædam regis sic, ne errent te fine, sed enarrent Tuam semper clementiam; Quædam ita quod falluntur Certis horis et labuntur Per insufficientiam.

Juxta suas nam naturas Cunctas regis creaturas, Rectis nec necessitatem Imponis per potestatem.

Hinc a fine usque ad finem Attingis, Deus, fortiter, Et a summo usque crinem, Cuncta disponis suaviter.

Sic regis immortalia, Ut irrationalia Non relinquas usquequaque, Bruta pascens, flores ornans, Provisive cuncta tornans. Nos guberna undequaque.

Hominum actus amplius, Verba, gressus, cogitatus Attendis vigilantius. Vereor, hæc meditatus.

Magna nobis est indicta Justæ vitæ necessitas : Namque coram te, invicta Majestas quæ nos sospitas,

Ubique semper vivimus, te vicem suscipimus.

Te esse providissimum, Uniforme ac stabile Mundi pandit certissimum Regimen admirabile : Cui hymnus, honor, grates, Judex juste, qui non lates.

Laus Dei ut prædestinator et reprobator.

B Ut res intellectuales Primum gradum sortiuntur In creatis, ita tales Eminentius reguntur te, ac singulariter Curantur paternaliter.

Nam ad supernaturalem Finem, Deus, has fecisti : Equidem ad facialem Tuum adspectum has egisti.

C Tibi liberalissimo, Superbono, sanctissimo, Non sufficit naturalem Propter finem, mentem talem Procreare, nec naturæ Ornas eam donis pure : Nam supernaturaliter Hanc perficis totaliter.

Ad hunc supernaturalem Nequit finem elevari, Ni per opem gratialem Condigneris suffragari, Gratias per consummatas, Juvans mentes has creatas.

Ergo hos prædestinasse Ab æterno perhiberis, Quos ad finem ordinasse Hunc beatum tu censeris, Quibus parasti media Ad finem hunc egregia.

Quid nam prædestinatio

Est, nisi præparatio Gratiæ nunc in præsenti, Gloriæque in sequenti?

Non sic omnes, metuende Deus, tu prædestinasti : In quibusdam, reverende, Æquitatem cogitasti Tuam juste declarare, Quos te scimus reprobare.

Ad salutem ordinati, Sunt electi appellati, Ad infernumque præsciti, Reprobi sunt definiti.

Cuncta ob te operatus Es, Deus inscrutabilis : te mundus est creatus, Ut tua ineffabilis Perfectio in entibus Luceret nostris mentibus.

Quum pietas et æquitas, Perfectiones, Deitas, Tuæ exstent dignissime, Voluisti rectissime In quibusdam pietatem, In nonnullis æquitatem Tuam plene declarare : Te oportet formidare.

Sic fecisti vasa iræ, Vasa item clementiæ. Tua in manu sumus mire, Deus fons sapientiæ, Ut lutum manu figuli : Tibi subdamus singuli.

Hoc secretum judicium, Venerandum, non rimandum : Misereris initium Cujus tu vis, ad salvandum ; Quem vis induratum linquis. Tibi væ qui contra inquis.

Quamvis tua judicia Incomprehensibilia

Sint, non tamen sunt injusta, Sed tam æqua quam venusta : Nam idem in te æquitas, Voluntas, sagax veritas.

Eo ipso hinc quo quid vis, Sapienter, juste id vis : Tua irrationalia Non sunt judicialia.

Nemo venit ad te Deum, Nisi clemens trahas eum : Quem vis trahis gratiose, Quem vis linquis rigorose.

Tua prædestinatio, Liber vitæ appellatur; Electorum signatio In divina mente fatur.

Quam beati sunt electi, Quidquid modo patiantur ! Heu, quam miseri, dejecti Reprobi sunt, provehantur Quantumcumque divitiis, Honore ac deliciis ! Imo quo plus prosperantur, Magis miseri probantur.

Electorum collegio Nos, Salvator, connumera; In horum nobis medio Gloriæ confer munera : Cui honor, laus perennis; Nos virtutum orna pennis.

Laus Dei ut terribilis.

AMOR, dulcor, clementia, Te præbent præamabilem ; Æquitas, ulciscentia, Te monstrant formidabilem.

Tremendus in consiliis Super filios hominum, Sicut et in judiciis Angelorum te Dominum

In primis offendentium, Ob idque mox ruentium.

O Deus præterribilis, Pro culpa momentanea Condemnas inflexibilis, Vindicta subitanea, Angelorum pulcherrimum, Effectum nunc teterrimum, Cum cunctis adhærentibus, Secum vane tumentibus.

Quam pavendus es infligens, Temporale ob delictum, Pœnam sempiternam, figens Reum in gehenna victum, Æternali supplicio Vexans pro quovis vitio?

Iræ tuæ obviare, Quem contemnis, emendare, Rem testor impossibilem. Te servili cum pavore Pravi timent abs amore, Et ultorem horribilem.

Sed timore filiali Tanquam pater es timendus, Cum affectu cordiali Incessanter reverendus : Quum peccare pravissimum, te linqui tristissimum.

Reverenti cum pavore Tibi mentes angelicæ Adstant, atque hoc timore Plenus exstat nunc cœlice Christus homo, atque mentes Universæ te fruentes.

Pœnæ nil hic habet timor : Reverentes, attonitos, Te fruentes dat, ut rimor. Nos bonis fac inolitos.

Tuæ, Deus majestatis, Ex adspectu claritatis, Caste, sancte, reverenter

Timens sit indesinenter Tota nostra te natura, O majestas simpla, pura.

Timorate, sollicite Operemur nunc salutem Nostram : clementer solite Tantam, Deus, da virtutem.

Tuo namque tribunali Nos oportet præsentari, Et a te ultore mali Tam districte judicari.

Tibi honor, laus æterna, In hac luce et superna.

Chapter 10 of 59