Skip to the text

Laus Dei ut sanctus

Tu solus per essentiam Sanctus, qui excellentiam Tantam habes sanctitatis, Universis præ creatis, Quantam et sapientiæ, Bonitatis, potentiæ.

Cunctis ergo es sanctior, Immense et præstantior; Nihil quoque ad te sanctum, Qui præfulges cunctis tantum Ut id nec mens concipere Nec lingua possit exprimere.

Tu separata sanctitas, In se subsistens puritas, Omnem virtutem continens, Omni decori eminens.

Tu habes simplicissime, Per naturam plenissime, Quidquid est perfectionis, Fons sanctificationis.

O idea sanctitatis Et exemplar puritatis, In te pura affectio, Superfervens dilectio, Sincera contemplatio, Præclara operatio.

Rite sanctus appellaris, Quum totius agnoscaris Boni exemplar honesti; Tibi nihil admiscetur Nec inesse quid censetur De impuro : mentem vesti.

Sancta es Mens, summe recta, Cui omnis mens subjecta : Nam tua contemplatio, Vita et operatio Est perfecta undequaque. Te honorem usquequaque.

Immensa tua sanctitas, Quum sit tua essentia : Nulla quippe, o Deitas, Te ornant accidentia.

Nullum culpæ opprobrium In te est, cui proprium Nec peccare nec errare Posse : ad quem ordinare Debet homo se et sua, Sciens cuncta esse tua.

Quum sis rerum summus finis, Quando mentem sibi sinis, Peccat, a te recidendo. Quum ad nullum ordineris, Finis tibi sed voceris, Nusquam peccas in agendo.

Quid nam labi et peccare, Nisi a te deviare Rerum ultimato fine? Hinc nos in te roborare, Deus, semper tu dignare, Et intrare ad te sine.

Omnes nostræ justitiæ, Ad te fontem munditiæ, Sunt ut pannus menstruatæ. Universi, hæc pensate.

Sanctus in omni opere, Te nequit quis arguere. Adesto nobis propere; Fac mentem te induere, Qui in angelis peccatum Reperisti, Ens beatum.

Tu cordis sanctimoniam Jubes, amas, remuneras; Munditiam idoneam Exquirentes connumeras Sanctis, quibus spopondisti Te videre, ut dixisti.

Universæ sanctitatis Origo es et ratio.

Lucem tuæ puritatis Mea petit precatio.

Solus mundas inquinatum, Solus solvens es peccatum : Omni ab iniquitate Munda nos immaculate; Sanctitate incessanter Nos perorna miseranter.

Nobis purum da affectum, Illustratum intellectum, In te mundam memoriam Fixam ac dilectoriam.

Tuæ, Deus, sanctitati Honor dignus impendatur; Tuæ sanctæ majestati Reverenter serviatur. Laus, honor, virtus, gloria Tibi imperatoria.

Laus Dei ut justus.

JUSTUS es tu, Altissime, Cunctis reddens æquissime Quod est justum ac merentur; In omni tuo opere Æquum, pium componere Ita vis quod commiscentur.

Pietas nam et æquitas In omni actu, Deitas, Tuo simul sunt permixtæ. Semper quæram, o felix, te.

Dum injustis misereris, Juste illud perhiberis Ex parte tua agere : Nam tanta tua bonitas, Ut justum sit te, Deitas, Indignis benefacere.

Justus tu es ad te ipsum, Qui impendi vis id ipsum Tibi, quod debetur Deo : Obedire tibi eo

Quod sis summus Dominator, Universique Creator.

Alteri tuam gloriam Non das, neque sculptilibus Das laudem tibi propriam. Nos orna laudabilibus.

Sed honorem et gloriam Requiris laudatoriam Dari tibi finaliter; Spernis a te discedentes, Æquitatem relinquentes, Quum sis justus veraciter.

At justus es ad alios, Qui jubes inter famulos Tuos servari æquitates, Qui nec malum impunitum, Neque bonum non sortitum Digna linquis per ætates.

Justum facis judicium Angelis et hominibus; Gaudium aut supplicium Cunctis confers spiritibus.

Ubicumque ceciderit Lignum, nonne erit ibi? Sic quo statu obierit Homo, adducetur tibi, Hacque in affectione Manet sine versione.

Immensa tua æquitas Est adoranda, Deitas: Ob id nil inordinatum Derelinquis, sed peccatum Ordinas per justam pœnam, Justis præbens te amœnam.

Qui peccando, voluntati Suæ nimis contra tuam Hæsit, favens pravitati, Juste pœnam contra suam Voluntatem luit reus, Juxta tuum velle, Deus.

Quam incomprehensibilis In multis est justitia

Tua, Deus horribilis, Cujus exstant judicia Tanquam pelagus immensum : Nam transcendunt omnem sensum.

Nil permittis nec quid facis Sine justa ratione. Nullum premis, Deus pacis, Vi : sine acceptione Personarum tu judicas, Absque rancore vindicas.

Perpessis ignominiam, Justum facis judicium; Nullamque injustitiam Valet quisquam aut vitium In te, Deus, protestari, Neque te calumniari.

Tua virtus, initium Est totius æquitatis, Mensura et principium Omnis legis, veritatis.

Creatis intellectibus Impressisti synderesim : Quos doces in affectibus Ut odiant hypocrisim.

Tibi juste famulemur; Æquo zelo inflammemur; Operantes et discrete, Omnem culpam detestemur; Tuæ menti conformemur, Obsequentes tibi læte.

Tibi superjusto Deo, Pleno, summo bono meo, Perennis reverentia, Hymnus, magnificentia Incessanter immoletur, Et mens in te inflammetur.

Laus Dei ut misericors.

O Deus suavissime, Tu pius naturaliter; O princeps clementissime, Benignus es totaliter.

Tam paratus indulgere, Ut quocumque in momento Ingemiscit homo vere, Mox purgetur fœdamento.

Proprium ac naturale Tibi, Deus, ens magnale, Misereri et parcere; Sed ulcisci ac perdere, Ex nostro tibi competit, Ut peregrinum suppetit.

Alienum, peregrinum Opus hoc, o Ens divinum, Tibi. Deus sempiterne Bone, pie nos concerne.

Ex te sumis unde nobis Præbeas te gratiosum; Sed ex nostro, nostris dolis Ut te monstres rigorosum.

Misericors, longanimis, Mitis quoque et patiens Faris a piis animis, Quibus es benefaciens.

Passiones per affectum Non hæ tibi adscribuntur, Verum parem per effectum In te esse disseruntur : Cujus mens immutabilis Non est passionabilis.

Jubes misericordiam, Ei promittis gloriam : Misereri clementibus Te pronum spondes mentibus.

Cujus miserationes Super operationes Tuas sunt omnes ceteras, Te laudantes non deseras.

Immensa, ineffabilis Tua, Deus, clementia : Aliter nostra fragilis Qualiter subsistentia

Ferret te, et salvaretur, Et non magis damnaretur?

Desperare non possumus, Qui te tam pium noscimus : Hinc grandi confidentia Spero in tua clementia.

Sed ne nobis desit timor, Tuus rigor, sicut rimor, Tua pietate minor Non est : hinc vereri sinor.

Mille modis quotidie Parcis nobis eximie : Juvas, sanas et ignoscis, Nos converti ad te poscis.

Imbrem cœli, solis lumen, Bonis, malis das, o Numen, Semper reconciliari Promptus atque suffragari; Dona insuper naturæ Nulli negas creaturæ.

Reos nos et transgressores Tu offensus ad te vocas; Tam ingratos offensores Pœnitentes in te locas, Ut tui fiant filii Invitas, fons auxilii.

Tam immensam pietatem Quis miretur satis digne? Tuam, Deus, bonitatem Adoramus, Rex benigne.

Mentem da misericordem, Dulcem, piam et concordem, Clementem omni proximo; Omnem aufer cordis sordem, Intellectumque vecordem. Tibi jungamur optimo.

O fons omnis pietatis, Tibi semper a creatis Laus et honor impendatur; Rex, tibi clementissime,

Deus amabilissime, Omnis homo obsequatur.

Chapter 8 of 59