Laus Dei ex evangelio, de Christi divinitate
VENIT, nunc est, inquis, hora, Qua me audient mortui : Voce tua nam sonora Humano præes ortui.
In hoc mundo conversando, Per te tuosque legando, Mortuos resuscitasti, Et clementer reparasti Aliquos corporaliter, Plurimos spiritaliter.
Nam ut Pater in se ipso Habet vitam, ut fons vitæ; Ita tibi in te ipso Dedit vitam, qui es rite Secum una simplex vita, Superlæta, infinita.
Tibi dedit potestatem Faciendi judicium : Quoniam humanitatem Assumpsisti, non vitium.
Nam humiliatione Tua atque passione,
Christe, exsecutionem Meruisti judicandi, Plenam quoque rationem Te præ cunctis exaltandi.
Illa hora est ventura, Qua detenti sepultura Vocem tuam audituri Sunt, et inde exituri.
Ut audis, Christe, judicas. Christo, Pater, communicas Omnem tuam scientiam : Hinc per certam noscentiam, Christe, judicasti juste, Patrem quærens tam venuste.
Opera tibi dedita, Virtute Patris edita, Christum esse te testantur, Idemque testificantur Deus Pater et Scripturæ. Nos tuere, Jesu pure.
Claritatem recipere Sprevisti ab hominibus. De te constat conscribere Moysen in codicibus.
Gratia nos vivifica, Imbecilles fortifica, Ut futuro judicio Eruamur supplicio, Et humanum nunc honorem Aspernemur ut fœtorem.
Tibi, beata Trinitas, etc.
Chapter 22 of 59