Skip to the text

Laus Dei ut dulcis

VERE dulcis es, Creatore, Dulcis in te, pie sator Universæ dulcedinis, Causa omnis claredinis.

Omnem convenientiam, Odorum redolentiam, Cunctamque suavitatem, Proportionalitatem, Harmoniam, melodiam, Pacem atque concordiam, Contulisti fontaliter, Contines exemplariter.

Ratio jucundissima, Origo amœnissima Omnis es jucunditatis Bonæ cunctis in creatis.

Dulce, sensum quod delectat, Fertur in re corporali; Mentem quoque quod oblectat, Dulce est in spiritali.

Hinc tu, Deus, dulcissimus: Proportionatissimus Es nam prorsus tuæ menti Ac convenientissimus,

Itemque sapidissimus Tibi ipsi es volenti.

Tu dulcedo infinita, Pura, separata, ita Plena ut in se subsistat. O dulcedo idealis, Sancta, intellectualis, Nunquam cor a te desistat.

Tua, Deus, est natura Pax suavitasque pura, Immensa delectatio, In qua completa ratio Omnium deliciarum Abs mensura est earum.

Summa tua suavitate, Cum jucunda plenitate Sunt Beati perfruentes, Pleno ore combibentes De torrente voluptatis : Qua potemur cum Beatis.

Et devoti viatores, Tui puri zelatores, Vicissim brevi morula, Ut contemplandi horula, Gustant quam sis dulcis vere, Delectati te sincere.

Omni menti puræ clare Tu sapis suavissime, Quæ exorsa te amare, Fastidit nobilissime Viles carnis delicias Tanquam fœdas spurcitias.

Quum his inferioribus, Balsamo, melle, floribus, Tanta insit suavitas, Quanta, summa veracitas, Dulcedo tua increata, Nullo fine terminata ?

Ab hac immense deficit, Omne quod gustum reficit, Odoratumque oblectat.

Dulcior es infinite Cunctis simul, o fons vitæ : Me præsertim id delectat.

Quam magna suavitatis Tuæ, Deus, multitudo ! Quam celas timiditatis Cordibus, o plenitudo.

Hanc a vanis elongasti, Te amanti hanc monstrasti : Renuentes consolari In caducis carnalibus, Hac merentur recreari, Saporibus suavibus.

Da gustare et videre Quam suavis es, Domine, Tota mente abhorrere Omne quod absque ordine Nos delectat in creatis, Ne æquemur insensatis.

Corporalem mollitiem Incessanter respuamus; Mentalem superficiem In te fixam teneamus.

Laus tibi, salus, gloria, O Mens consolatoria.

Chapter 11 of 59