Laus Dei ex prima pauli ad timotheum
epistola.
FINIS tuæ jussionis Virtus est dilectionis De purgato corde, bona Conscientia : hanc dona ; Et de fide non conficta. Nostra aufer nunc delicta.
Sermo verax et fidelis, Omni dignus acceptatu : Quia missus es de cœlis, Christe, in hunc mundum datu Patris, reos liberare Peccatoresque salvare, Quorum et ego primus sum, Qui limus atque imus sum.
Tibi Regi sæculorum, Creatorique cunctorum, Immortali et inviso, Præsidenti paradiso, Sit sempiterna gloria, Honor, virtus, laus propria.
Obsecramus, postulamus, Grates agimus, oramus Te pro cunctis hominibus,
Regibus et principibus, Ut a te sic gubernentur, Et tam juste conversentur, Ut tranquillam et quietam Vitam deducamus, lætam, In omni castimonia Piaque sanctimonia.
Deus, omnes vis salvari, Veritati conformari. Unus Deus es, Creator, Unus quoque mediator Inter temet et nos, Jesus Nostra pro salute læsus.
Fac orare nos ubique, Semper, pie, non inique, Puras manus elevando Cum fervore, nec rixando.
Sacerdotes, pontifices Fac virtutum opifices, Morigeratos, prudentes, Hospitales, continentes, Pios, sobrios, doctores, Christi dignos sectatores Et irreprehensibiles, In cunctis diligibiles.
Diaconos fac sobrios, Ministros tibi proprios, Non bilingues, sed pudicos, Non avaros, sed amicos, In pura conscientia Vernantes continentia.
Verbum Dei incarnatum, Pietatis sacramentum Magnum es, præexaltatum, Nostrum summum firmamentum : Quod in carne declaratum, Spiritu justificatum, Angelis notificatum, Gentibusque prædicatum, Assumptum est in gloria, Virtute præceptoria.
Et in vera pietate Digne nunc exerceamur,
Cui spopondisti rate, Ut reipsa protestamur, Bona nunc et in futuro. Te fruamur corde puro.
In te, Deus, confidimus, Quem salvatorem dicimus Universarum gentium, Et præsertim credentium.
Cunctis fac nos exemplares Verbo, vita ; caritate, Castitate singulares, Fide ac modestitate.
Fac prælatos lectioni, Forti exhortationi Et doctrinæ insudare, Gregem suum præamare, Tuam nusquam negligere Gratiam, sed perficere.
Abs prævio judicio Nil agamus, ne vitio Corruamus, imprudenter Quid agendo aut fallenter.
Alimenta, tegumenta Dum habemus, contentemur ; Fideique certamina Forti mente præliemur ; Spernamus avaritiam Per divinam peritiam.
Solus potens es, Rex regum, Mundi sator, dator legum : Solus immortalitatem, Inaccessibilitatem Lucis habens ac habitans, Quem nemo vidit flagitans.
Hic te, Christe, demonstrabit Cunctis, quando judicabit Per te die novissimo. Tibi vacem mundissimo.
Da ut divites sæculi Non sint tui æmuli, Nec in vanis divitiis
Sperent, pompa, aut vitiis, Verum in te Deo vero, Corde pio ac sincero.
Non, o Deus, intumescant Cito, Domine, assuescant Bonis semper operibus, Ditescant in visceribus.
Tibi, beata Trinitas, etc.
Chapter 36 of 59