Skip to the text

Laus Dei ex actibus apostolorum

Te, o Christe, præbuisti Vivum post tuam passionem, Tuisque apparuisti Claram per probationem, Quadraginta in diebus Te viventem monstrasti rebus.

His convescens præcepisti In Jerusalem morari, Spiritum quem promisisti Sanctum, illic præstolari.

Spondes quod hunc susciperent,

Tibi testes exsisterent Universa in Judæa, Itemque Samaria, Prædicando te, spes mea, Per spatia tam varia, Imo usque fines terræ. Fac nos te in corde ferre.

Tunc in cœlum ascendisti, Nubem claram introisti. Quibus te deducentibus Visu læte, stupentibus, Angeli mox adstiterunt, Rediturum te dixerunt Taliter ut ascendisti. Parce his quos redemisti.

Die sancto Pentecostes, Christe qui vicisti hostes, Sacrosancto collegio, In quorum eras medio, Destinasti Paraclitum Igneis linguis placitum.

Scripturarum et linguarum Eis mox universarum Usum atque notitiam Dedit, summam peritiam.

Hujus rei novitate Gentes multæ sunt miratæ. Conversa tria millia Judæorum, ut lilia Fuerunt tunc virentia, Te Christum confitentia.

Manibus Apostolorum Cumulum miraculorum In Jerusalem fecisti, Signa magna tunc egisti :

Sic quod omnes metuebant Valde, et qui non credebant ; Omnis plebis habuerunt Gratiam, qui crediderunt.

Te, o Jesu Nazarene, Rex virtutum præserene,

Signis et prodigiis, Deitatis indiciis Deo Patre approbatum, Et virtutibus firmatum, Traditum providentia Patris atque consilio, Agmina non credentia Peremerunt supplicio.

Natum claudum integravit Petrus per te: informavit Tunc de te quinque millia, Faciens hæc humilia.

O Deus Patriarcharum, Christum tu glorificasti; Fontem vitæ gratiarum, Plebs prava, trucidasti.

In te solo nostra salus, Christe, qui non credit, malus; Nec est datum hominibus Quod nomen in numinibus, Quo salventur, nisi tuum: Salvatorem noscant suum.

Orante te Ecclesia Primitiva in media Sancta urbe, movebatur Locus quo tunc morabatur; Spiritu tunc est impleta, Teque protestata læta.

Vir et conjux quid furati, Verbo Petri sunt necati Virtute tua, Domine. Tuo salvemur nomine.

Umbra Petri sanabantur Per te qui infirmabantur.

Carcerem tunc patefecit, Tuos egredi præcepit Angelus, ut prædicarent, Et te Christum publicarent.

Tunc Apostoli gaudebant, Propter te quod sustinebant

Contumeliam, Salvator. Esto nobis informator.

Stephanus, te concedente, Cœlos vidit hic apertos Et te apud Patrem mente, Per te habens visus certos; Fulsitque ejus facies Ut angeli per acies.

Multos claudes et obsessos, Paralyticos et fessos Philippus in Samaria Curavit ope varia: Quem et angelus perduxit Ad eunuchum, ac reduxit.

Paulo hinc apparuisti, Persequentem prostravisti. Ad divina rapuisti, De secretis instruxisti, Levans ad cœlum tertium, Rapiens in paradisum Hunc per mirum commercium, Monstrans ei te invisum; Hunc apostolum sacrasti: Quam sis clemens demonstrasti.

Æneam a paralysi Petrus per te liberavit; Tabitham parem silici Hic a morte suscitavit.

Te mittente apparuit Centurioni et claruit Angelus tuus, Domine, Factas in tuo nomine Preces, eleemosynas Approbans, quas tu nominas.

Petro evangelizante Ei secumque collectis, Necdum hos quo baptizante, Transmisisti tam electis Flamen signo evidente, Linguas eis dans intente.

Jesu, tu quem Pater unxit

Virtute et Paraclito, Pertransisti, ut injunxit, Docens corde præinclyto, Cunctis benefaciendo, Dæmonesque expellendo.

Tu incarceratum, vinctum Petrum, servis circumcinctum, Per angelum de carcere Duxisti, volens parcere.

Et Herodem arrogantem, Deo laudem non præstantem, Cœlitus mox percussisti, Vermibusque consumpsisti, Qui divinis honoribus Gaudebat et rumoribus.

Per te, Christe, prædicatur Peccatorum remissio, Quibus nemo emundatur In lege, ubi scissio.

Te Pater lucem gentium Posuit, ut credentium Salus tu sis ad extremum Terræ, Christe, ens supremum, Qui per Paulum claudum natum Reparasti ad prolatum.

Deus, cuncta qui fecisti, Omnes gentes permisisti Olim suas vias ire, Multimodisque perire.

Nec sine testimonio Te tunc atque præconio Reliquisti, imbres dando, Fecundando et cibando.

Credimus tua gratia Salvari, Christe, varia, Qui per fidem purificas Corda atque justificas.

Tu qui mundum condidisti, Vitam flatumque dedisti, Cunctos ex uno homine Nos formasti, o Domine.

Et statuta definisti Tempora tu singulorum, Terminosque præfixisti Habitationis horum, Ut te, Deus, semper quærant. Implent id qui perseverant.

Non a nobis es tu longe, Deus sancte. Tu nos unge. In te sumus et movemur, Vivimus: hinc te veremur.

Non in templis manufactis Manes, Deus, nec compactis, Deauratis, argentatis, Sculptis, artificiatis Simulacris, o beate Deus superexaltate.

Prioris ignorantiæ Dies olim despiciens, Tempore miserantiæ Cunctos es suscipiens, O Salvator, ad gratiam, Omnes hortans ad latriam.

Diem, Deus, statuisti In quo mundum judicabis, In viro quem posuisti, Per quem cuncta ordinabis.

Viris fere duodenis, Junctis pietatis venis, Quos per Paulum baptizasti, Sanctum Spiritum legasti, Christe, signo visibili Omni lingua dicibili Tunc eisdem præstans fari, Fidem volens confirmari.

Ac per Paulum magna signa Perpetrasti scribi digna, Contactu sudariorum Atque semicinctiorum Ejus, ægros et obsessos Curans, atque firmans fessos.

Per te Paulus præterea Febribus, dysenteria

Patrem Publii vexatum Fecit sanum, tibi gratum; Omnes ægros Melitanæ Tunc curavit per te plene.

Eutychum resuscitavit; Vipera tactus, hanc necavit, Nihil prorsus ab hac læsus, Tam frequenter pro te cæsus.

Omnes secum navigantes, Tempestate desperantes, Propter eum liberasti De submersu, et cibasti.

Tibi, beata Trinitas, etc.

Chapter 43 of 59