Laus Dei de angelicis spiritibus
DEUS simplex, unus, trinus, Actor primus et divinus, Cuncta super unitatem Fundans es ac trinitatem.
Novem quippe angelorum Ordines constituisti, Trinam hierarchiam horum Eminenter distinxisti, Choros tres in hierarchia Quavis ponens, o Sophia.
In quolibetque ordine Disposuisti, Domine, Infimos atque medios Supremosque egregios.
In suprema, Seraphim, Thronos ponis ac Cherubim; Dominationes ponis In secunda, et Virtutes, Potestates quoque, donis Implens eos, dans salutes; In infima Archangelos, Principatus, ac Angelos.
Da nobis cœliformiter Conversari, angelice, Ut tibi deiformiter Uniamur ac cœlice.
Tibi, beata Trinitas, etc.
Laus Dei de cœlo empyreo.
ANGELICIS spiritibus Ornas cœlum empyreum, Quod factum, his militibus Ornasti ut sapphireum.
Aptam istis mansionem In principio creasti, Quam per summam rationem Luminosam decorasti : Ignea hinc appellatur Ob splendorem quo ornatur.
Hoc cœlum visibilium Atque invisibilium Exsistit continentia, Et cuncta claudit entia; Extra quod non invenitur Quid creatum, sicut scitur.
Maximum est quantitate, Et præfulgens qualitate, Situ summum, uniforme, Inter moles simpliforme, Fixum, inalterabile, Immotum, præoptabile.
Hic cœlestis paradisus, In quo es, o Deus, visus, Congruum habitaculum
A Contemplandi, umbraculum Voluptatis deificæ, Locus dulcis mirifice; Regnum istud est cœlorum, Terra, regio vivorum.
Nam Beatos te fruentes, Omni luce resplendentes, Sublimes, impassibiles, Puritate hymnibiles, Talis locus condecebat, Qui sic his conveniebat.
B Nostra sit conversatio Ibi, post habitatio Tuta, felix, sempiterna, Deus sancte, lux superna.
Tibi, beata Trinitas, etc.
Laus Dei de ordine Seraphim.
C IN hoc cœlo altissimo, Ordine decentissimo, Summum chorum seraphicum Posuisti hierarchicum.
Qui propter ardentissimam Suæ flammam caritatis Ad te superdignissimam Naturam divinitatis, Seraphim coappellatur, Totus in te inflammatur.
D Nempe ex immediata Tui proximatione, Ac viciniori lata te contemplatione, In amore perignitur, Et fervore pertransitur.
Dulcis sui incendii Spargit exuberantiam In eos qui suspendii Norunt sursum levantiam, Choros in subordinatos, Ad te, Deus, elevatos.
Mentes istæ seraphicæ, Deus, ex te hierarchicæ, Sempiternam, incessantem, Præacutam, præflagrantem Ad te habent motionem Per amoris tensionem.
Post te, o Sancte Spiritus, Qui ignis, amor diceris, Rite factum divinitus, Quod tu, Seraphim, sequeris, Ut sit similitudine Processus a te lumine.
Habent et vim reductivam Mentes istæ peractivam, Mentes qua inferiores Sursumducunt ad fervores Ad te Deum, has purgando, Illustrando, perfectando.
Quo clarius, vicinius Te, o Deus, contemplantur, Eo vere validius Tuo amore inflammantur.
Deus supergloriose, Nos succende caritate; Deus nimis gratiose, Mentes nostras consummate In fervore diligendi Firma teque amplectendi, Ut in nobis sis fervescens, Ut in Seraphim quiescens.
Tibi, beata Trinitas, etc.
Chapter 46 of 59