Laus Dei ex canonica jacobi apostoli
OMNE gaudium putemus, Quum diversas sustinemus, O Deus, tentationes, Ut per te perfectiones Simus integre habentes, In nullo deficientes.
Deus, qui das affluenter Cunctis, neque improperas, Dona nobis miserenter Virtuosas nunc operas, Salubrem sapientiam, Petendi confidentiam.
Spe est coram te beatus, Qui suffert tentationem : Nam quum fuerit probatus, Sumet coronationem, Quam promittis te amanti, Vereque perseveranti.
Omne donum dignissimum, Omne datumque perfectum te, ens præstantissimum, Quod transcendis intellectum, Fluit, o Pater luminum, Origo et fons numinum : In te nulla mutatio, Nec vicis obumbratio.
Sponte verbo veritatis Nos regenerasti gratis, Ut in rebus sic creatis Primum quoddam simus datis.
Veloces ad audiendum Verba tua simus, Deus;
Tardi autem ad loquendum Et ad iram. Precor reus Ut sumamus mansuete Salutare verbum de te.
Verbi tui fac actores Nos, non vanos auditores ; Linguam quoque refrenemus, Religiosi ut exstemus.
Pauperes tu elegisti, Fide divites quos scisti, Qui heredes exstant regni Sponsi amanti, non segni.
Non personam capiamus ; Totam legem impleamus, Nec in uno offendentes, Vivam fidem possidentes : Nam in uno qui offendit, Reum omnium se ostendit.
Bona conversatione Actus nostros ostendamus, Et mansueta ratione Zelum, lites repellamus : Habens nam amarum zelum, Non propinquans est ad cœlum.
Desursum sapientia Pudica est, pacifica, Modestiæ splendentia, Suasibilis, dulcifica, Plena miseratione Et virtutum actione, Nusquam simulatorie Censens, sed amatorie.
Amicitiæ sæculi Tibi, Deus, adversantur, Quia fiunt tui æmuli, Mundi esse qui conantur : Nam qui mundi est amicus, Hostis tuus est impudicus.
Tibi nos obedientes, Dæmoni fac resistentes. Corda a duplicitate,
Manus ab iniquitate Depuremus, et mutemus Risum gaudiumque vanum In mœrorem, luctum sanum.
Coram te humiliemur, Nulli prorsus obloquendo. Vitam nostram contemplemur Quod sit vapor, defluendo Parum parens : longam vitam Præsumamus ne nescitam.
Fac nos semper patientes; In alterutrum gementes Nunquam simus, formam Vatum Imitantes : nam beatum Horum chorum prædicamus, Patientiam laudamus.
Vitiose non juremus ; Contristati, te laudemus, Nunc orando, nunc psallendo, Nunquam a te recedendo.
Ægros digne da inungi, Et beate tibi jungi. Mutuo confiteamur, Et pro invicem nitamur Exorando ut salvemur, Te ardenter veneremur.
Tibi, beata Trinitas, etc.
Chapter 39 of 59