Skip to the text

Laus Dei de elementis et mundi

dispositione.

Post corpora cœlestia Statuisti terrestria, Quatuorque elementa, Quædam ut stabilimenta.

Sphæricæ sunt hæc figuræ, Se cingentes creaturæ ;

Et quæ sunt similiora, Locasti viciniora.

Universum quoque totum Corporali sensu notum, Effecisti tu rotundum, Hac figura formans mundum.

Constat hanc perfectiorem Esse et capaciorem, Conformem æternitati Plus ac uniformitati.

In his orbis superior Circuit inferiorem. Deus cunctis celebrior, Menti tuum da fulgorem.

Partem terræ voluisti Esse aquis denudatam : Ad morandum hanc dedisti Animantibus aptatam.

Tunc ad concava duxisti Terræ, aquas, et legisti ; Lege, gyro has vallabas, Ne exirent imperabas.

Posuisti et arenam Finem mari, per serenam Vim quoque ut in utre ponis, Utque in thesauris bonis.

Fluctus ejus tu jussisti Ad ipsius ripam frangi. Adsis piæ plebi isti ; Da clementer a te tangi.

Tibi, beata Trinitas, etc.

Laus Dei de dispositione terræ.

Deus supergratiose, Superdulcis, gloriose, Super terram tetendisti Lineam, et tunc jecisti Ejus fixa fundamenta. Nostra igni corda lenta.

In universi medio, Instituto egregio, Hanc ut centrum collocasti, Mire eam fecundasti.

Dixisti in exordio Semel, mundi primordio : Ferat terra virescentem Herbam. Cernimus tenentem Eam usque nunc præceptum Tuum hoc, secundum conceptum.

Magnitudo est cœlorum Tanta, ut respectu horum Terra exstet quasi punctum. Tibi fac cor nostrum junctum.

Qui excedis infinite Cuncta prorsus, auctor vitæ : Nam respectu majestatis Tuæ, universum Est ut pulvis exiguus. Adjutor sis continuus.

Habitandi distinxisti Loca ; terram divisisti, Deus, filiis hominum. Te summum colant Dominum.

Metro, numero, pondere Cuncta, Deus, condidisti. Noli juste confundere Nos, quos pie redemisti.

Facis sole accedente Æstatem : quo recedente, Facis hiemem, qui solis Allatione mox molis Terræ vultum es fecundans. Nostra corda sis emundans.

Annos, menses, noctes, dies Tu distinguis, summa quies, Motu solis atque lunæ ; Bonum servans es commune, Partes anni afficiens Diversis qualitatibus.

Ordinate alliciens Sis nos tibi in talibus.

Tibi, beata Trinitas, etc.

Chapter 57 of 59