Laus Dei de hierarchiis communiter
TE, o Deus benedicte, Infinite, non constricte, Diligunt ardentissime Seraphim, jucundissime.
Mente æstuantissima, Voluptate purissima Te fruuntur, intuentur, Possident, ac reverentur.
Te sincere contemplantur Cherubim et admirantur, Deus, et in te rimantur Ac profunde speculantur Rationes tuorum factorum Et suorum objectorum.
Vertex Dominationum Fontem elevationum Te honorat, prompte paret, Et parendi mora caret, Se humillime reflectit In te, seque tibi nectit.
Tuæ omnipotentiæ Sunt Virtutes inhærentes, Placita sapientiæ Tuæ plene exsequentes, In te versæ totaliter, Fruentes æternaliter.
Teque tremunt Potestates Absque pœna, voluntates Suas tibi substernentes, Dulcem te experientes.
Te in cunctis venerantur Principatus et sectantur; Tibi malunt famulari Quam cuiquam dominari, Plus subesse quam præesse. Instar horum fac nos esse.
Quamvis omnes te Beati Clare et immediate Cernunt, tamen elevati tua divinitate, Inferiores purgare Fantur atque illustrare, Et eosdem perficere, Ad amandum allicere.
Quoad tuos id effectus Fertur, Deus summe rectus : Horum nam superiores, Plures sciunt per splendores, Et eorum rationes Plures per distinctiones.
Tibi, beata Trinitas, etc.
Chapter 54 of 59