Skip to the text

Laus Dei de consummatione mundi

ELECTORUM consummato Numero prædestinato, Cessabit generatio, Ut tua jubet ratio, Deus, qui ob nos fecisti Juxta hæc ut decrevisti.

Rerum generabilium Atque corruptibilium Tam in parte quam in toto Esse tunc cessurum noto.

Sed manebunt elementa Quoad totum : nam inventa Sunt indestructibilia. Hæc prorsus credibilia.

Electis glorificatis, Reprobisque condemnatis, Orbes, astra, elementa, Per quæ fers emolumenta, Immutabis in melius, Pravis clausis inferius.

Lux solis septiformiter, Lux lunæ soliformiter Erit : quia augebuntur Luce, septuplo dabuntur.

Terra clara tanquam vitrum Erit magis quam sit nitrum,

Ut crystallus aqua erit; Nec hæc credens miser perit.

Aer instar tunc cœlorum, Ignis sicut astra horum; Motus cœli tunc cessabit, Cœlum non ut nunc causabit; Sol et luna erunt fixa Suis locis, te subnixa.

Cernent clare tunc Beati, In his rebus jucundati, Tuam magnificentiam, Ut per experientiam.

Tibi nunc sic obsequamur, Ut a te tunc sortiamur Plenam beatitudinem, Lucis æternitudinem.

Tibi, beata Trinitas, etc.

Laus Dei de beatitudine electorum.

DEUS, ut a te procedit Nostra anima, sic redit Ad te, nec felicitari Valet, nisi copulari Tibi clare admittatur, Idque nunc promereatur.

Bonitatis dignatio Tuæ atque amatio In hoc, Deus, declaratur, Quod creasse nos monstratur Suam ad fruitionem, Et beatam visionem, Claram, supernaturalem, Indistantem, facialem.

Temet nobis præparasti Bonum summum, infinitum : Tam excelse nos amasti, Ut cor nostrum te sortitum,

In te plenum contentetur, Habens quidquid peroptetur.

Te cernemus per te ipsum, Deus sancte, ens id ipsum : Erit nobis essentia Tua, o Sapientia, Objectum atque species, Æterna, plena requies.

Te hoc modo intuentes, Clare scient nostræ mentes Ordinem totius mundi Venustate tunc abundi.

Tunc præclare videbimus Quidquid modo hic credimus, Contuentes gaudiose, Qualiter, o gloriose, In te sit emanatio, [Seu immanens processio,] Quomodo tu, Fili Dei, Ab æterno genereris, Et tu, Flamen Dei mei, Ab utroque hoc spireris.

Tunc sciemus evidenter, Grati, læti, quam clementer te simus præservati, Deus magne, et salvati.

Vultus tui in adspectu mundato intellectu Plena est beatitudo, Summa quoque promptitudo : Ad quam ferre nos digneris, Deus trine, ut lauderis.

Tibi honor, laus, gloria, Felicitas rectoria, Infinitæ divitiæ, Superplenæ deliciæ, Ex hoc nunc et in æternum, Ens supremum et supernum. Amen.

FINIS LAUDUM SUPERLAUDABILIS DEI.

Chapter 59 of 59