Skip to the text

Articulus 2

Quemadmodum deiformis anima, in eo quod divinæ lucis signaculum est et imago, sit sapientiæ capax, et particeps divinæ vitæ.

QUONIAM vero anima, divinorum animorum et supersimplicis Dei contemplativa est, necesse est nos confiteri lumen quoddam deiforme, immortale et simplex in mente consistere, quum oporteat objecto virtutem proportionari: propter quod Aristoteles ait quid divinum inesse nobis. Hoc nempe lumen continuo et tempori obligatum non est, quia secundum Anaxagoram, intellectus immixtus est. Nostro itaque intellectui, secundum hunc ipsius adspectum quo a corpore comprehensus non est, divina et sapientialia intelligibilia correspondent. Nunc igitur elucescit, quemadmodum anima sit sapientiæ capax.

Porro divini intellectus vita, contemplatio est. Hæc enim vita dignissima est, et omni vita indissolubilior. Dicit enim Aristoteles in secundo Cœli: Extra hunc quidem ergo mundum nihil est, neque tempus, neque locus, neque vacuum; sed sunt ibi entia optimam vitam ducentia. In primo autem Cœli ait: Operatio Dei est immortalitas. Fit ergo anima divinorum contemplationi intenta, divinæ vitæ particeps. Propterea namque, secundum testimonium Aristotelis, vita nostra quandoque quidem, sed ad modicum prorsus, talis est qualis est vita primi semper. Dei equidem vita æternaliter delectabilissima est. Contemplatio autem animæ multiformiter interrumpitur. Itaque fit anima divinæ menti consimilis per vitæ imitationem (unde et a Dionysio deata et divina dicitur): quoniam omnis natura in id quodammodo transformatur cujus sectatur opus, secundum Boetium.1 Denique similitudo est causa amoris: ideoque homo contemplativus, fit amantissimus Deo, juxta doctrinam Aristotelis.2

Footnotes

  1. De Eccl. hier. c. v. 1. ↩

  2. De Consolat. lib. IV, pros. 3. ↩

Chapter 3 of 220