Articulus 28
De emanatione universorum a summo Deo secundum positionem Platonis et Procli; et fit in eo explanatio quemadmodum ideales formas ipsi ponere coacti sunt.
ENIMVERO omne instabile et difforme ad stabile et uniforme reduci necesse est. Propter quod ad incommutabiles et simplices causas, generabilium periodum et hujus mundi transmutabilem consistentiam referre oportet. Nec enim sensibilis mundi hujus naturæ et species, mobilitatum vicissitudinumque suarum leges tam immutabiliter servarent, si non ab immobili et uniformi causa gubernarentur. Porro materia contingentiæ radix est et mobilitatis origo. Non ergo potest primum principium esse materia, vel materiam habens: esset namque compositum et difforme. Ob hoc ergo, primum principium necesse est formale fore; quumque sit omnimode simplex, aliud non est nisi simplex et in se subsistens forma. Hinc itaque posuerunt Platonici primum agens formam puram esse. Hoc igitur prima pars est positionis ipsorum.
Denique, æquivocum ad univocum, sicut difforme ad uniforme et compositum ad simplex, reducendum est. Primum ergo agens, univoce est agens. Si enim æquivoca causa est primum agens, non jam per se ipsum immediate et per suum esse videbitur agere; itaque non esset primum agens pure, simplex et simplicissime causans: quod omnino nefas est dicere. Quippe univoce causans, semetipsum largitur et communicat secundum conformitatem essentiæ emanantis: quoniam quod ab univoco agente procedit, sui fontis naturam participat, et est veritatem naturæ causæ suæ imitans. Hoc est ergo secunda pars positionis Platonicorum.
Porro, omnis processus secundorum a primo et eorumdem conversio, per similitudinem efficitur secundi ad primum: si enim procedens processionis principio simile non esset, non jam esset simile a simili, neque procedens converteretur in sui principium, quum conversio hæc non aliud sit quam appetitus causati ad causam; appetitus vero non nisi per similitudinem fieri potest. Ubicumque igitur et in quocumque ordine sunt plura naturam unam et consimilem participantia, unum quod sit per se et essentialiter tale oportet constituere: omnis enim multitudo est ab unitate, quæ utique multitudini illi sit congenea. In omni enim ordine, id quod est substantialiter et per se tale, non nisi unum esse potest. Itaque, quo natura aliqua latius et universalius participata fuerit, necesse est ipsum quod in tali multitudine primum est, causalius et communius fore. Hinc denuo plura et sibi coordinata formalia principia ponebant, dicentes secundum communitatem naturæ participatæ ponendam esse imparticipatam essentiam, ordini eam participantium coelementalem, universaliorem atque priorem: ut quia vita a pluribus participata est quam intellectus, autovitam, quæ est per se vita, priorem et causaliorem dicebant ideali seu autointellectu. Sic ergo ordinem ponebant priorum et formalium principiorum. Et est hoc tertia pars positionis Stoicorum.
Insuper, quum universalis causalitas et causalis providentia, divini esse proprietates, hæc quoque formalia principia in propriis ordinibus universalem et incessabilem causalitatem habeant, et salvativam se participantium providentiam; rectum visum eis est, ut hæ primordiales causæ dii appellentur. Verumtamen unum ἀυτόθεον, id est per se et summum Deum, constituebant. Hoc itaque quarta pars est Platonicæ assertionis et Procli.
Proinde, quum sint hæc rerum principia exemplaria secundorum, ita quod ad similitudinem ipsorum omnia formentur, per intuitum quoque eorum primus omnium opifex Deus cuncta ordinet secundum quod in ipso sunt, sed et intellectuales supermundanæ mentes, summi Dei imperium exsequendo, ad ipsa prospiciant, dum orbes volvunt et in hunc mundum influunt; ob id, hujuscemodi rerum principia ideas seu ideales formas Plato appellavit: est enim (secundum eum) idea, causalis et exemplaris forma. Et est hæc quinta suæ positionis particula.
Rursus, quum ab his ideis formæ hujus mundi emanent, ideo eas datrices formarum dixit: has equidem, formas immobiles et imparticipatas vocavit.
Epilogando igitur dici potest, quod Plato et Proclus cum se sectantibus Stoicis, in summo rerum ordine ideales formas ponebant, dicentes eas esse univoce in suis ordinibus causantes, formaliter communicabiles, omniumque exemplares causas et formarum datrices, sibi invicem coordinatas secundum ordinem formarum et naturarum eas participantium: sic ut id quod omni naturæ commune est, a summo et primo ideali principio singulis derivetur.
Denique, bonum ente ponebant communius: nam, ut volunt, materia ens non est, quum omni actu secundum se careat; bonum tamen est, quum in bonum tendat et appetat illud. Propter hoc igitur primam omnium causam et formale principium dicebant esse autobonum: quod appellabant summum Deum, et bonitatis idealem formam, omniumque idealium formarum universalissimam et primam; et ipsius participatione formali dicebant bonum fieri omne quod in universo qualitercumque bonum est. Post autobonum autem per se ens ordinabant, cujus participatione fit ens, omne quod actum essendi participat; deinde id quod post ens communius est, et sic deinceps. Hoc ergo modo omnia causata asserunt, omnem naturam et exsistentiam ac formam secundorum et participantium ac dependentium, ab idealibus formis ponentes profluere.
Insuper, et deos inferiorum ordinum ex superpositis diis dicebant participare quod commune cum illis habent: quoniam per se ens et autovita ac idealis intellectus, a summo Deo bonitatem et divinitatem participant. Nullus tamen deus, id est idealis forma, id quod ei essentialis proprietas est et in suo ordine fontalis ratio, participare potest. Summus autem Deus nil prorsus participat. Enimvero sic has formas dicebant communicabiles, ut essent totæ participantium hypostases, substantialiter se emicantes, proprietatem tamen et puritatem sui esse in se reservantes: et hoc fit propter supereffluentem plenitudinem supersubstantialis bonitatis ipsarum. Propterea eas dixerunt per se intellectuales, et non esse scientiam nisi de ipsis. Eas quoque enuntiabiles asserebant de participantibus, secundum esse tamen quo participantibus inesse ipsas licet. Habent namque formæ esse ante rem, in re, et post rem. Et in his omnibus essentia ipsa univoca manet: quod enim sunt ideæ primo, sunt ideata secundo. Hujus nempe simile est. Si enim esset ignis essentialiter suus calor, seu sol ipsa sua lux, tunc emanatio caloris ab igne, seu luminis a sole, formalis utique foret effluxio, et essentialis communicatio. Ideoque has formas dixerunt omnibus adesse, tanquam ubique et semper exsistentes, et per se cunctis communicabiles: a materia quidem naturaliter, ab intellectu vero intellectualiter. Per intellectualem etenim ipsarum participationem, omnem mentem ponebant fieri intelligentem. Ideoque et nostræ menti scientiam volebant esse concreatam, in eo quod in ipsam a sui origine profluant ab ideis intellectuales formæ, secundum ipsos, sicut in Menone ait Plato.
Porro cœlorum motus et motores aliud agere non dicebant, nisi hujus mundi materiam præparare ad idealium formarum naturalem participationem: formas enim ponunt esse omnino ab extra. Equidem universorum ordinem ad deos referebant; sed et deorum ordinem ad summum Deum eos referre oportuit: ipse enim bonitates et dona secundorum distinguit. Et quamvis ideæ suorum ordinum essentialem proprietatem a nullo participent, pro eo quod in nullo priori sit hæc ipsa ipsarum proprietas secundum suam propriam rationem; verumtamen necesse prorsus est ut omnis bonitas et natura earum, a summo Deo emanent: quoniam per se vita et idealis intellectus, necessario id quod in ipsis est vita et intellectus ab autobono suscipiunt. Non enim intelligi potest, quod bonitatem participent, et naturam posteriorem bonitate non suscipiant: quoniam sic prius inesset, quod bonitatem præinesse exigit. Sed quia quidquid est in diis, est in eis secundum ipsorum proprietatem, omnia quæ in autobono sunt, per modum boni utique in ipso sunt, et per modum vitæ, quæ in autovita. Ideo secundorum deorum proprietates per se eis conveniunt, quia secundum eamdem rationem alibi non sunt, quamvis substantialiter ipsis communicentur. Summus namque Deus deos distinguit, et plenitudinem eis influit suarum proprietatum: ideoque ad aliqua sunt fecundi. Et in se quidem sunt velut clara et incommixta lumina, supersubstantiales, supervivales et superintellectus exsistentes, quum sint in primo rerum ordine. Et post ipsos sunt cœlestes intellectus, dehinc nobiles animæ, post quas sunt cœlorum deiformes orbes.
Hoc ergo modo Plato et Proclus cum se sectantibus producunt universa.
Chapter 29 of 220