Skip to the text

Articulus 4

Quod intellectualis proprietas sit omnium perfectionum eminentissima, ad extremam divinæ naturæ perfectionem contemplandam inducens.

DIVINUM quippe esse simplicissimum prorsus est, et in Deo sunt omnia unitas pura. Verumtamen diversis conceptionibus secundum diversas rerum creatarum perfectiones in ipsarum ordinibus compertas, mens nostra ipsum intuetur, divinum esse contemplans. Quanquam et enim in Deo esse, vivere, intelligere, et ceteræ perfectiones identificentur penitus, dicimus tamen Deum nedum esse, sed et vivere. Nec dumtaxat ipsum fore naturæ vitalis asserimus, sed et intelligere Deo convenire confitemur : nullam autem sublimiorem perfectionem Deo inesse invenimus. Porro, ad hoc divina bonitas omnia produxit, ut ipsius perfectio in entibus reluceret : ideoque divini esse naturam non nisi prout in entibus resplendet contemplamur. Ob id perfectiones quas in rebus formaliter distinctas cernimus, secundum ordinem quemdam et distinctionis modum Deo attribuimus. In entibus vero superior perfectio non est intellectu. Unde substantialem divinæ naturæ perfectionem extremam per intellectuale esse explicamus. Si igitur Deo inesset, aut produci posset, sublimior natura quam intellectualis, universum frustra et incomplete foret institutum : non enim repræsentaret propriam sui opificis naturam, neque ultimatam ipsius imitaretur perfectionem; quod tamen suæ institutionis finis est. Hoc autem de Deo et mundo hoc cogitare fas non est, secundum Platonem, dicente Boetio : Mundum mente gerens pulchrum, pulcherrimus ipse. Nam juxta Platonem, mundus iste ideo mundus, id est purus, dictus est, quia a mundo mundissimo qui divinæ mentis exemplar est, emanavit.1 Denique, agens secundum propriæ naturæ exsistentiam agit. Quum ergo constet sapientialiter omnia a Deo fluxisse, palam quod propria Dei natura sit intellectus.

Si autem quis objecerit, quia secundum Dionysium, proprium divinæ naturæ nomen est Bonum, in tantum quod natura Dei bonitas aptissime dicitur;2 secundum Damascenum vero et Hilarium, primum nomen Dei est Esse; juxta Aristotelem autem, convenientissima divinæ naturæ appellatio est per nomen Actus : quomodo ergo per intellectualem exsistentiam optime enuntiatur Deus? Sed ad hoc jam transeundo parum, illud respondendum est, quod distinctius per intellectualem naturam cognoscitur Deus. Bonum insuper optime Deum exprimit, secundum quod omnium ipse est fons indeficiens: fecunditas enim in bono primordialiter comperitur. Interim, in quantum omnia comprehendit, et perfectiones universorum, primum in se simplum manens, possidet. Esse, primum nomen Dei fertur : Esse namque communissimum et actualissimum est, secundum Boetium, quum sit ratio omnis actualitatis. Actus denuo, nomen Dei est optimum, secundum quod perfectissimus intelligitur. Quippe etsi divinum esse sit supersimplex, vere tamen super ipsum multifariæ conceptiones fundantur : cognitio enim fit secundum naturam cognoscentis, non autem cogniti, secundum Boetium. Rursus, nam etsi divinum esse sit omnimode simplex, universalem tamen omnis perfectionis plenitudinem comprehendit, sicque multiplicium contemplationum terminativum est.3

Footnotes

  1. De Consolat. lib. 11, metr. 9. ↩

  2. De Divin. nom. c. iv. ↩

  3. De Consolat. lib. 5, pros. 4. ↩

Chapter 5 of 220