Articulus 14
Quod divinæ simplicitati non deroget conceptionum et nominationum nostrarum tam multiformis varietas.
EAMDEM autem essentiam virtus sublimior plenius contemplatur virtute decliviori. Idem namque ens aliter cognoscit sensus, aliter intellectus: est enim singulare dum sentitur; universale vero dum intelligitur. Præterea, unaquæque natura agit secundum suæ subsistentiæ qualitatem. Quumque noster intellectus sit a primo intellectu distantissimus, compositioris actionis est et in operando multiplicior, quia naturaliter potentialior est ceteris intellectibus. Amplius, cognitio omnis fit secundum proprietatem formæ, quæ est principium et quo agendi. Quum igitur divina essentia sit pura et incircumscriptibilis quidditas, noster vero intellectus sit potentialis, et a fonte intellectualis luminis remotissimus, atque divinum esse ex speciebus hujus sensibilis mundi contemplans; palam fit quod divinæ simplicitati non derogat hæc intellectionum nostrarum multiplicitas: imo, ut nunc ante ostendebatur, id ipsum est indicium divinæ superexcellentiæ; sed contingit hujuscemodi diversitas ob nostræ intelligentiæ deficientiam. Quum enim esse sit actualissimum, id quod universaliter secundum totam essendi potestatem perfectum est, etiam secundum distinctos perfectionis ipsius esse gradus cognoscibile est. Unde elucescit, quod si divinam essentiam per se ipsam et non per ænigmata conspiceremus, uno nomine nominaremus Deum: quod electis mentibus in patria præstatur, sicut scriptum est, In die illa erit Deus unus, et nomen ejus unum.1
Footnotes
-
Zach. xiv, 9. ↩
Chapter 15 of 220