Skip to the text

Articulus 5

De distinctione et fundamento duplicis sapientiæ.

IN omnibus equidem rerum ordinibus, natura inferior exemplum est et tanquam imago quædam suprapositæ naturæ. Semper enim, secundum Isaac, secundum oritur in umbra primi. Et juxta testimonium Aristotelis, libri Causarum et Procli, anima cœlestis exemplum est virtutis superioris, exemplar autem inferioris naturæ. Nam rerum species habent se ut numeri, secundum Aristotelem. Divina namque sapientia fines primorum nectit principiis secundorum, secundum Dionysium. Unde in tantum hæc vera sunt, ut videatur in multis rerum ordinibus a superiori natura, creata natura inferior, sicut etiam Avicenna posuit.1 Hoc tamen verum non est. Primus etenim omnium opifex Deus, unumquodque constituit secundum ipsius et universorum congruentiam. Nunquam enim natura inferior esset ratio cognoscendi altiorem essentiam, neque quidditas una in alterius speciei notionem induceret, si non esset hæc naturarum conformitas mutua. Propter quod Plato ait, separatorum et per se bonorum hæc bona conjuncta resonantias quasdam et resultantias fore, ex participatione illorum procedentes; separata bona ideales formas appellans, quas ob suæ substantialitatis exuberantiam dixit essentialiter communicabiles: sicut si sol esset naturaliter ipsa sua lux, lucis diffusio substantialis esset solaris essentiæ emicatio.

Quoniam igitur, juxta præinducta, naturaliter noster intellectus sapientiæ possessivus et adeptivus est, hujuscemodi ejus sapientia, philosophica dicitur:2 quæ ex naturis rerum secundum essentialia principia naturalemque proprietatem et legem ipsarum procedit. Ad hanc nempe sapientiam pertingit intellectus, sensibiles naturas supergrediens, atque in intellectualium essentiarum speculationem prodiens: est enim humanus intellectus creatus in umbra intelligentiæ, secundum Isaac. Porro sapientia alia est, quæ non in lumine naturæ sed gratiæ data est, neque ex naturali rerum processu, sed supernaturali et mirifico patescit: hæc enim sapientia per desuper mentibus factam revelationem influitur, et in mirabilibus divinæ virtutis operibus stabilitur. Hæc est ipsa nostra sapientia, christiana theoria, quam fides sacra tradit et suscipit, quæ non in naturali lumine, sed in increata veritate fulcitur. Sed de his posterius determinatio inducenda est. Itaque lumen gratiæ donum est supra naturalem dignitatem et capacitatem animæ menti influxum, in quo earum veritatum fit mens inspectrix, ac operum causa, quæ naturalem rationem et potestatem supergrediuntur, ut sunt Trinitatis confessio, solis quies, mortuique ad vitam reductio.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. vii. ↩

  2. art. II. ↩

Chapter 6 of 220