Articulus 23
Quod ea quæ de Deo et secundis dicuntur, non omnino æquivoce, sed analogice de eisdem enuntientur.
DENIQUE, ut jam ante claruit, perfectiones secundorum dicuntur de Deo per causam et exemplar, eo quod ab ipso tanquam ab exemplari principio emanaverint; agens autem omne, et præsertim exemplare, producit sibi simile: necessarium igitur est in secundis quamdam divinæ naturæ similitudinem expressam esse. Non ergo est omnimoda æquivocatio sed analogia in his quæ Deo et secundis attribuuntur. Dum namque pura æquivocatio contingit, nihil de veritate naturæ prioris est in posteriori, ut sanum de vivo et humore. Adhuc, agens agit secundum quod in actu; actus autem Dei est sua essentia: ideoque per essentiam agit Deus. Effectus autem participata similitudo est suæ causæ, sicut ante præhabitum est: res ergo creatæ, divinæ naturæ participationem habent. Non ergo est pura æquivocatio sed analogia in prædictis affirmationibus. At vero, Deus produxit hunc mundum ut sua bonitas et perfectio reluceret in eo, ut ait Plato: oportet ergo res hujus mundi, divini esse imagines fore. Rursus, quo agens fuerit melius, eo communicat se largius, et quo fuerit perfectius, eo magis assimilat sibi effectum: agens enim semper intendit sibi assimilare passum. Primum autem agens, optimum prorsus est et penitus perfectum: omnino ergo decuit ut secunda divinæ bonitatis communicationem acciperent. Porro ut de causa et causato aliquid univoce dicatur, necesse est ut effectus formam, secundum quam causa agit, secundum specificam similitudinem recipiat (non enim de sole et igne dicitur calor univoce) : ideoque ob secundorum a primo distantiam, non est de eis idem aliquid univoce dicibile.
Sed scire convenit, quod analogia, quæ non est nisi ordo seu habitudo plurium ad unum, uno modo attenditur secundum participationem naturæ in diversis : sicut de substantia et accidente ens analogice enuntiatur. Vera enim, quamvis tenuis et deficiens, entitas in accidentibus est : ens enim vere et extra animam in decem prædicamenta partitur. Secundo autem, ordo talis analogicus non secundum naturæ veram communicationem, sed secundum puram habitudinem pensatur : sicut militare dicitur de homine, freno, armis et equo. Secundum hanc itaque analogiam, de Deo et secundis eadem non dicuntur, ut demonstratum est. Talis quoque analogia vera æquivocatio est, quum sit illic ratio maxime diversa. Rursus, est æquivocum a casu, et in significatis per ipsum nullus ordo attenditur unius ad aliud; sed in eis natura secundum eamdem rationem esse potest :1 ut in animali latrabili et pisce est ratio una generis, et per nomen canis æquivoce significantur. Hac autem æquivocatione de Deo et secundis eadem non dicuntur, quoniam habitudinem ad invicem habent.
Footnotes
-
art. IV, v. ↩
Chapter 24 of 220