Skip to the text

Articulus 26

Quod necessarium sit, hunc mundum et quidquid in universo contentum est, a primo processisse.

QUONIAM quidem in universitate rerum ordo est ab infimo usque ad supremum per ordinata media, elucescit et omnino palam est universitatem secundorum reduci in primum. In omni namque ordine ignobiliora convertuntur ad sublimiora, tanquam ad sui perfectiva principia: quemadmodum in corporibus omnia hujus mundi corpora ad supermundanum corpus convertuntur; quoniam oportet hunc mundum contiguum esse lationibus superiorum, ut tota ejus virtus inde gubernetur, secundum Aristotelem. Itaque in ordine entis et boni, omni entitate et bonitate imperfectiora ad primum et divinum ens converti necesse penitus est, alioqui non erit ordo ille necessarius: ordo quippe rerum omnino indissolubilis est. Denique, omne quod ad aliud necessario convertitur, indispergibilem ad ipsum connexionem habens, indiget eo: hæc namque conversio appetitus est; appetitus vero necessitatis et indigentiæ est. Omnia ergo indigent, et necessariam dependentiam habent ad primum ens. Secundorum itaque perfectio a primo ente dependet. Sed ab eodem habet res esse et bene esse: quoniam ab eodem sunt actus primus et actus secundus; iterum, quia ab eodem habet omne ens esse et agere; rursus, quoniam nulla natura expers est naturali actione, esset enim frustra: si igitur haberet a se esse et non bene esse, esset secundum se omnino frustra et inane. Omnium denuo horum ratio est: esse namque formalissimum est, et omnium secundorum substantifica radix. Si ergo habet aliquid a se ipso hoc quod actualissimum est, scilicet esse, quomodo fingi potest ipsum non habere a se quod minus perfectum est? præsertim quum omnis natura et species secundum dignitatem sui esse sit fecunda ad proprias et generales perfectiones: proprietas enim rei a differentia fluit. Relinquitur igitur unumquodque ab eo habere esse, ad quod dependet in sui esse bonitate et naturali perfectione. Quumque ad primum omnia convertantur et indissolubiliter ordinentur, necesse est omnium esse a primo profluxisse.

Præterea, si secundorum aliqua habent increatum esse, investigare rectum est, utrum talium naturæ secundum se ipsas consideratæ, et primo ente per rationem paulisper semoto ab animo, erunt otiosæ, vel secundum convenientiam propriæ subsistentiæ operantes. Si adhuc tunc operabuntur, non necessario dependent ad primum quoad bene esse: itaque omnium ordo et essentialis subordinatio disperibunt. Si vero otiosæ erunt, sequuntur omnia quæ jam præinducta sunt inconvenientia. Insuper, possibile erit naturas rerum et esse, et otiosas esse seu nihil agere. Primum enim agens influxum suum eis subtrahere potest, quum sit agens extra genus et liberum, ut posterius introducetur. Hoc porro facto, adhuc naturæ secundorum indissolubiles permanent, quum independenter et ex se subsistant, causam non habentes.

Amplius, quod rei per se et essentialiter convenit, omnino inseparabile est et perpetuum. Si ergo aliqua citra primum principium habent increatum esse, ad illius fixionem nullo egent extrinseco. Aut ergo habent a semetipsis virtutem agendi et bene esse, aut non. Si habent a se ipsis, omnino nullam habent necessitatem primi entis, et omnis ordo causarum et causatorum, moventium et motorum peribit; aut certe omnino dissolubilis et spontaneus erit, non exsistente primo cui necesse sit obedire secundæ. Si autem non habent a se bene esse, tunc ex se habebunt possibilitatem ut sint sine operatione, frustra videlicet et otiose: habent enim ex se necessitatem ad esse, omnimodam vero contingentiam ad naturalem perfectionem. Hoc autem est impossibile: sic enim haberent ex se necessitatem essendi, et possibilitatem ad non esse. Quod namque ex se possibile est privari propria actione et perfectione, eo ipso quo tale, possibile est non esse, quum nil possit esse frustra. Hoc autem est frustra, quod finem non habet neque in bonum ordinatur. Quod vero sine actione est naturali, hujuscemodi est, quoniam unumquodque per operationem proprium finem attingit, ut in libro de Cœlo ostendit Philosophus: imo, ut idem ait, felicitas in operatione consistit. Nempe necessitatem essendi habet aliquid eo ipso quo increatum. Haberet ergo ex se necessitatem ad esse, et possibilitatem ad non esse: quod implicat.

Si dixeris, ut quidam dicunt, primum non esse causam rerum effectivam, sed conservativam dumtaxat; jam hoc destructum est. Intelligi enim non potest, quod aliquid destruatur illo remoto a quo nihil sui esse seu naturæ suæ recipit: præsertim si ex se esse habeat, nullo requisito extrinseco causante ut sit ipsum. Adhuc, quod res habet ex se, habet propria virtute: non ergo indiget alieno. At vero ostensum est, ens nullum propria et connaturali perfectione expers esse posse. Itaque, sicut ex se potest esse, sic poterit ex se agere et permanere. Præterea, permanere in esse, non est aliud quam esse secundum quod stans et fixum. Quæ fixio nihil reale superaddit ipsi esse: dum enim lux diffusum lumen conservat, nihil lumini superinfluit. Si igitur res propria virtute est, non eget conservante: si enim indigeret, esset virtute aliena, quum non sit aliud esse rei, et ipsius esse permanentia. Ex his ergo innotescit, omne quod est citra primum, ab eo profluxisse.

Hæ proinde rationes super naturam conversionis secundorum ad primum, stabilitæ sunt: et assumptæ sunt rationes hæ ex dictis Platonis, et Elementatione theologica subtilis Procli Platonici. Enimvero ratio his apponi potest, quæ omnium confirmatio est præinductorum. Si enim alicui naturæ conveniat aliquid per se et necessario, tunc eidem necessario et per se convenit id quod necessario consequitur ad illud. Si enim ab aliquo conveniret, tunc non necessario neque per se competeret. Unde si homini per se convenit esse ratiocinativum, tunc ei per se competit esse disciplinabile; et si admirativum, esse risibile. Agere autem et posse, ut ostensum est, necessario sequuntur ad esse, quum sine illis nihil esse possit: quod ergo ex se et propria natura habet esse, necessario prorsus et ex se habet posse et agere. Amplius, per se præsupponit de omni, sicut primo Posteriorum dicitur: quod ergo ex se et per se est, semper est ex se. Pro firmo igitur relinquitur, unumquodque ab eo habere virtutem agendi et permanentiæ, a quo est ipsum suum esse.

Enimvero secundus processus ad hujus ostensionem, ex ipso rerum ordine suscipitur. Etenim ordinem intimum esse entibus, et optimum universi, aiunt Aristoteles et Dionysius: habent se namque (ut cernimus) species rerum tanquam numeri; et ut Isaac in libro Definitionum scripsit, semper secundum oritur in umbra primi, et tertium in umbra secundi. Ordo denique aliud non est, quam conventio quædam et habitudo seu concursus plurium ad unum. Aut ergo ordo universi ad primum casualis est, causam videlicet nullam habens; aut certe præintentus et causatus est ab aliquo. Inconveniens est autem dicere quod sit casualis, quum sit uniformis et perpetuus, et optimum quid in rebus. Est ergo omnino causam habens et præintentus. Quippe ordo non nisi a causa sapientiali esse potest, si causam habet: sapientis nempe est ordinare.

Ordo equidem naturarum universi, secundum substantiales suas quidditates eis convenit: species namque per suas essentiales differentias ordinem habent. Unde nihil superaddit specificis rerum essentiis ordo iste: quoniam omni accidentali entitate seclusa, adhuc naturæ et species ipsæ ordinem essentialem prorsus tenent. Hoc est ergo naturaliter et specierum causa, quod ordinis causa est, quum sint idem. Primum autem est causa ordinis universorum: quum nihil aliud ab eo sit prius his quæ in ordine hoc comprehenduntur. Omnium ergo rerum est Deus causa, eo quod necesse sit ordinem rerum causatum esse.

Si dixeris, ordinis hujus nullam causam esse, non tamen esse omnino casualem, sed naturalem, adjiciens quod sicut naturæ secundorum habent esse ex se, sic et ordinem hunc habent. Sed dicendum, quod naturæ eo ipso quo sic ordinatæ sunt, convincuntur causatæ fore. Plura enim et quæ distincta sunt, secundum quod hujusmodi non concurrunt nec tendunt in unum. Multitudo enim potius est secundum se confusionis radix, quam causa ordinationis; nec tendunt diversa in idem, nisi per aliquid commune inexsistens eis: conversio enim et appetitus fit per similitudinem, sicut in principio hujus operis demonstratum est. Simile itaque aliquid inest omnibus et ipsi primo, cujus causa omnia primo uniri satagunt. Quæ autem diversa sunt et specifice distincta, secundum quod hujusmodi in tali communi neque adduntur, neque cum primo communicant: differentia namque distinguit et separat, et quod commune fuit diversificat. Necessarium est ergo aliquid commune et simile inesse speciebus et naturis, cujus causa concurrunt et conveniunt. Hoc autem natura communis est, secundum quam etiam cum primo communicant. Quod autem diversis et omnibus secundum speciem distinctis competit, non potest eis competere nisi per participationem ab uno cui id per se et essentialiter conveniat. Hoc enim commune quod omnibus formaliter inest, secundum diversos gradus eis inexsistit: ideoque non per se neque per essentiam competit ipsis. Jam namque frequenter explanatum est, id quod per se et substantialiter tale est, plenum esse et perfectum. Est ergo aliquid substantialiter hoc habens quod omnibus speciebus commune est, cujus causa in idem tendunt suo ordine. Per illius nempe participationem species similes sunt inter se et cum illo. Hæc denique communis natura, sive sit bonitas sive entitas, omnibus secundis communicata formaliter, cujus causa substantialem convenientiam habent, aliud non est a specifica quidditate: non enim eidem insunt plures quidditates et formales essentiæ. Primum ergo, quemadmodum hujus similis et communis naturæ cunctis causa est, sic et specificæ: ipsæ ergo rerum naturæ et species a primo creatæ sunt. In ordinis porro ratione, et conformitas et diversitas intelliguntur: et quidem conformitas naturis inest, secundum quod ab uno simplici profluxerunt; diversitas autem, secundum diversos participantium gradus. Demonstratum est ergo ex ipso substantiali rerum ordine, ipsarum naturarum specificas bonitates ex splendidissimo divinæ lucis fonte emanasse. Et hanc rationem Damascenus partim introduxit.

Si rursus dixeris, primum non nisi finalem causam esse ordinis et naturæ secundorum; hoc nunc destructum est: nempe deductum est a primo profluxisse secunda; finis autem nihil, et præsertim nil essentialium principiorum influit nisi per efficientem.

Amplius, si plura sint increata, non videbitur ratio cur unum dicatur primum, aliud secundum, reliquum vero tertium, et sic deinceps. Aut enim in esse et bonitate sunt conformia, et sic non erit illic ordo. Verum nec hoc dici potest. Sic enim essent plura simpliciter perfecta et infinita: quod ante peremptum est. Denuo, quum unumquodque sit ens per se et ab aliquo independens, non videtur ratio cur esse insit plenius uni quam alii. Omnino ergo impossibile est, et totius ordinis et decoris universi ablativum, ponere plura increata. Præterea, si plura sunt increata entia, non erit in omni ordine primum mensura et metrum secundorum: sed neque verum erit quod in omni genere primum sit maximum et causa ceterorum: quæ tamen ab Aristotele inducuntur, et a tota schola Peripateticorum suscipiuntur. Est autem hujus deductio: primum enim ideo aliorum mensura fertur, quia secundum recessum ab eo et accessum ad ipsum, perfectionis ordo inest ceteris. Si autem res aliquæ habent esse a se, non jam in ordine ad primum seu recessu ab eo pensanda erit naturæ in eis dignitas, sed ex propria virtute: præsertim quum sit in prima ratione ostensum, entia talia necessariam connexionem ad primum non habere.1 Quod enim ex propria virtute habet esse et substantialiter est ens, in se non potest habere principium destructibilitatis: contradictoria namque non conveniunt eidem, dum alterum naturale est. Cui ergo per se convenit esse, non ex se habet dissolubilitatis originem: sicut nec homini, quum sit per se rationalis, inesse potest non rationabilitas. Propterea ens tale, increatum scilicet, non eget extrinseco conservante. Omnino ergo impossibile est plura increata fore.

Præterea, ab omnibus astronomis ostenditur et a philosophis ponitur essentialis subordinatio primariarum et universalium causarum. In specie autem subordinatis causis, secundum non agit, non agente primo; neque agit nisi in virtute primi. Si autem ponantur plura increata, quod maxime foret in separatis substantiis et cœlorum orbibus; tunc hæc peribit subordinatio: quum sit ostensum, hujuscemodi entia et virtutem essendi et potestatem agendi habere remoto omni extrinseco. Non igitur esset hæc subordinatio in causando, nisi sponte se vellent primo substernere et naturalibus virtutibus spoliare. Omnino igitur necessarium est, omnem causalitatem et naturam secundorum a Deo sublimi et benedicto emanasse. Propter hoc etenim in secundo Metaphysicæ, unam simpliciter primam causam ponit Aristoteles: imo in omni causarum genere ait primam quamdam fore causam, qua non causante, nil ceterorum causare potest. Enimvero, natura uniuscujusque et species plena est, neque minorata esse potest in essentiali perfectione, quoniam in indivisibili consistit: species enim non recipit magis et minus in specifica essentia. Quod autem est increatum, est ens per essentiam et naturaliter bonum: quod vero tale est, illius natura est bonitas, et substantialiter est ipsum ens, ut jam sæpe ostensum est. Non ergo poterit natura bonitatis in ipso a sui plenitudine deficere: itaque esset ipsum simpliciter perfectum. Quumque nihil sit tale citra divinum esse, nil prorsus secundorum potest increatum esse habere.

Præterea, omne increatum esse, necessario est in se subsistens. Si enim receptum esset, indigeret ad sui subsistentiam potentia ipsum fulciente et sustentante: quum non sit pluralitas sine necessitate in eodem ponenda. Quod denique aliquo indiget, non per se et propria virtute est, quum egeat extrinseco. Sed ens increatum, ex se et propria virtute subsistit: est enim ens per essentiam. Adhuc, in eodem potentia præcedit actum, quum recipiat eum, ut ait Aristoteles: ipsum autem increatum esse nil penitus præcedit. Iterum, actus unitus potentiæ, de se est in potentia, quum non sit neque esse possit, nisi jam sit receptus. Itaque recipi præcedit naturali ordine ejus esse; et sic non sua virtute, sed per aliud subsistit: unde necessarium est ipsum prius uniri potentiæ quam possit esse. Nil autem unit unum alteri, nisi prius sit. Si ergo actus unit se ipsum potentiæ, esset antequam esset: quod implicat. Rursus sic, ut quod est in potentia ad esse, reduceret se ipsum ad actum: quod comprehendi non potest. Ideoque secundum Aristotelem, semper extra actum et potentiam oportet quærere causam efficientem. Relinquitur ergo, quod esse increatum est in se subsistens: quod enim enti per se convenit, omni utique extrinseco amoto competit ei.

Elucescit proinde ex hoc, nullius materialis substantiæ esse, posse increatum fore: receptum est enim. Nec materia, quæ est pura potentia, est aliquid de esse rei. Ubicumque quippe est substantialis unio actus et potentiæ, est causa effectiva. Itaque cœlorum corpora, et omnes sensibiles substantiæ, participant esse.

Porro, nihil citra Deum est esse in se subsistens: quod enim est ens per essentiam, et esse in se stans, est purus actus, omni carens materia et potentia. Esse enim secundum se est simplex bonitas; nec potest esse subjectum: sed ipsum quod est, est subjectum. Si ergo est ipsum imparticipatum, erit simpliciter et non secundum partem bonum. Per nihil namque potest esse a suæ plenitudinis perfectione minoratum, quum sit omnino separatum et independens. Et ob id non distat a suæ perfectionis fonte: etenim nihil imperfectum est, nisi ut distans a fontana sui origine. Quod ergo est sibi ipsi ratio essendi, non potest imperfectum esse. Hujus quoque confirmatio est, quod in tali ente natura rei est ipsum suum esse: imo esse, est ei natura et species, si in specie est. Sæpe autem demonstratum est nunc, quod in tali ente sit plena perfectio ipsius esse, quum natura stet in indivisibili, sicut et numeri cujuslibet species.

Insuper, quod enti naturaliter inest, penitus excludit id quod ei contrarium est: quemadmodum in primo calido nil frigidi esse potest; et hoc verius esset, si esset primum calidum substantialiter suus calor, sicut tale ens est substantialiter suum esse. Increato autem enti esse naturaliter convenit; ipsum quoque est substantialiter suum esse, ut probatum est. Nil ergo de non esse, seu defectus ab esse, illi enti competeret, sicut et homini nil inexsistit irrationabilis naturæ: species enim rerum impermixtæ sunt. Sed tale ens, cui nil deest plenitudinis ipsius esse, est simpliciter perfectum. Non autem potest ipsum quod simpliciter perfectum est plurificari, ut supra ostensum est.2 Impossibile est ergo aliquid citra primum, fore increatum et independens seu imparticipatum.

Footnotes

  1. p. 260 D et ↩

  2. art. IX. ↩

Chapter 27 of 220