Articulus 19
Quod secundum doctrinam divini Dionysii, quadripartito processu ex entibus creatis ad divini entis contemplationem procedamus.
OPORTET quippe omnium entium positiones seu perfectiones in Deo ponere, tanquam in omnium causa et exemplari principio. Etenim quod ad imitationem exemplaris fit, proprie exemplum dicitur. Si igitur est Deus causa et exemplaris ratio bonitatum et positionum secundorum, necesse est ipsum bonum et perfectum fore. Prima igitur via est per positionem. Alia vero via est, per abnegationem contemplari primum ens, ut videlicet secundorum perfectiones nedum de Deo tanquam omnium causa affirmentur, sed etiam de eo tanquam de superexsistente super omnia auferantur: quoniam divinum esse neque definibile est, neque in genere nec in aliquo ordine constitutum. Denuo, tertius processus per superexcellentiam est: ut secundorum bonitates Deo competere intelligantur, id quod imperfectionis in eis est tollendo, atque quod perfectionis est, cum superexcellenti plenitudine ipsi attribuendo. Cujus exemplum sic sumi potest. In creatis namque sunt esse et bonitas, sed non sine dependentia: ad speculandum itaque divinum ens, ex his necesse est dependentiam tollere, et eam quæ remanet actualitatem, superexcellenter primæ bonitati adscribere, quoniam a causarum perfectionibus causata occumbere oportet. Porro quarta via est per deficientiam, videlicet per secundorum defectibilitatem et incompletionem, ex opposito sumendo divinæ naturæ proprietatem: quemadmodum ex visibilium et corporalium intelligentia, simplicium et separatorum naturam contemplamur, secundum Aristotelem.
Chapter 20 of 220