Skip to the text

Articulus 12

Quod Deus sit esse tantum, nulli prorsus commiscibile, in semetipso incommutabiliter perseverans.

DENIQUE, quum esse sit omnibus commune, nil autem commune fit appropriatum uni, nisi per determinationem aliquam vel specifieetur vel individuetur; divinum vero esse indeterminatum omnino est, nullam prorsus suscipiens additionem, quum sit simplex et incontrahibile: fuerunt aliqui qui dixerunt divinum esse substantialiter communicabile, tanquam omnium exsistens esse formale. — Rursus, simplicissimum est id in quo omnium stat ultimata resolutio: quia enim non itur in infinitum, necesse est illud omnino irresolubile fore. Deus autem, secundum prædicta, est esse simplicissimum et omnino irresolubile.1 Videtur ergo in divino esse sistere rerum resolutio. Resolvitur vero unumquodque in ea ex quibus subsistit: ex divino igitur esse omnia substantialiter constituta essent.

Hoc autem pessimus error est. Omnes enim rerum ordines destruit: ordo enim universi in diversitate specierum et naturarum consistit; hæc autem positio omnium formale esse asserit idem fore. Præterea, generationem et corruptionem entium naturalium tollit: divinum namque esse æternum est et ininchoabile, et tamen, secundum eam, non est aliud generatio, quam divini esse formalis participatio. Adhuc, secundum eam, Deus est pars rei, eam essentialiter constituens: itaque divinum esse dependeret ad aliud, et esset imperfectius ipso toto. Insuper, forma est finis materiæ; nec conjungitur forma materiæ, nisi propter bonum formæ: digniora namque sunt fines ignobiliorum. Si igitur divinum esse materiebus entium formaliter communicaretur, divini esse perfectio dependeret a materia: quod mens sapientis non concipit. At vero quo forma actualior est, eo a materia est liberior. Divinum autem esse, secundum præostensa, est purus actus, totaliter et substantialiter formalis: infinite ergo omnem materiæ contactum evadit esse Dei summi et benedicti.

Jam igitur constat divinum esse omnino incommiscibile fore. Propter quod in libro Causarum scriptum est, quod prima causa ex ipsa suæ bonitatis puritate ab omnibus distinguitur et quodammodo individuatur. Unde rursus illic dicitur: Causa prima est in omnibus, præterquam quod commisceatur eis. Cui conformis est sermo Procli dicentis: Omne quod prima causa dicitur, exaltatum est ab effectu; et iterum: Omnis causa productiva aliorum, manens ipsa in se ipsa, producit quæ post se et quæ deinceps; et rursus: Omnis deus (id est idealis forma) a quocumque inceperit ordine emicare se ipsum, procedit per omnia, semper quidem plurificans suas derivationes et partiens, servans autem proprietatem propriæ hypostaseos. Ex his nempe lucidum fit, quod divinum esse in se ipso incommutabiliter perseverat.

Quippe nunc claret antiquissimorum error, qui Deum dixerunt esse omne quod est: sicut Hermes Ægyptius Trismegistus et Apollo Trismegisti discipulus philosophati sunt. Ait namque Hermes Trismegistus, Deum esse omne quod est. Sed dupliciter, inquit, consideratur Deus, in se videlicet, et in secundo deo quem ex se ipso constituit: et in se quidem ipse solus in se est lumen limpidum et sincerum existens; in secundo autem et deinceps est ipse esse omnium. Cujus aptissimum, ut videtur, in anima humana exemplum sumitur, quæ sic est formale esse corporis secundum vires conjunctas et rationabilem perfectionem, ut tamen comprehensa non sit a corpore, sed secundum intellectualem partem in se stans et ad se rediens agnoscatur. Ob hoc denuo multa deorum genera facta isti dixerunt, ponentes omnia Deo formaliter plena, sic salvantes idololatriam, pro eo quod sit secundum ipsos idem, Deo cultum latriæ exhiberi in se ipso, aut in secundo, et deinceps. Est autem error hic, ut ante dictum est, pessimus. Enimvero secundum istos, in universo præter materiam et accidentales formas, aliud non est nisi divinum esse. Et hi quidem primum principium posuerunt formale, dicentes Jovem esse omnia: Jovem enim primum principium appellabant. Quem errorem Alexander renovavit. Alii vero qui primum principium ponebant materiam, Palladem dicebant esse omnia, et in Apollinis templo scriptum fore, quod Pallas est quidquid erat, quidquid est et quidquid erit. Et hic error Epicureos assequitur: quoniam Epicurus, qui omnia ad materiam retulit, primum principium dixit materiam, formas nihil æstimans nisi modos quosdam materiæ, ex ordine et compositione partium ejus resultantes. Propter quod Deum, materiam, et νοῦν, id est mentem, identificavit, eo quod unumquodque eorum cetera sustentat.

Quod autem primo objicitur, debile est. Deus enim dicitur esse tantum, eo quod est omnino simplex, et in ipso suo esse omnem perfectionem comprehendens. Sic igitur indeterminatum est divinum esse, non quasi indistinctum, sed quasi simpliciter perfectum. Quod vero est esse tantum, tanquam ceteris bonitatibus carens, determinari eget. — Quod autem secundo objicitur, per hoc solvitur, quod uniuscujusque substantialis resolutio sistit non in qualicumque simplicissimo, sed in eo ex quo primo componitur, et quod est pars ejus impartibilis et simplicior. Hoc ergo modo est Deus esse tantum, tanquam ab omnibus omnino separatum, liberum prorsus et penitus purum.

Footnotes

  1. art. x. ↩

Chapter 13 of 220