Articulus 15
Quod divinum esse sit simpliciter perfectum.
ENIMVERO simpliciter perfectum id est cui omnis nobilitas convenit. Nunc autem sæpe deductum est, quod divino esse competat omnis perfectio quæ ad plenitudinem atque potestatem ipsius esse pertinere potest; summa autem ipsius esse perfectio est, universaliter et non secundum partem perfectum fore: divinum igitur esse universaliter perfectum est. Amplius, Deus est esse per se, et substantialiter ipsum suum esse. Quod autem enti substantialiter convenit, excludit omnimode id quod sibi contrarium est: sicut id quod naturaliter calidum est, nil habet de frigido. Non esse autem, contrariatur esse. Nil ergo de non esse divino esse admixtum est. Sed omnis defectus nobilitatis et contractio perfectionis, est quoddam non esse. In Deo igitur nullius nobilitatis carentia seu non esse fore potest: est ergo dicendus omnino perfectus.
At vero quod enti per se convenit et per essentiam, minoratum in eo esse non potest, quoniam natura rei, sicut et species, consistit in indivisibili. Deo autem convenit esse omnino ex se et per se: imo esse Dei est natura ejus. Non ergo potest esse minoratum fore in Deo, sicut nec natura humana in Socrate. Sed esse ad mensuram nobilitatis limitatum, minoratum est ab essendi plenitudine: divinum ergo esse omnino perfectum est. Denique, quod substantialiter bonum est, totaliter et independenter est tale: quoniam talis rei natura est bonitas; natura autem quæ rei substantialiter et per se convenit, in ipsa minorata esse non potest, ut ostensum jam est. Tale vero bonum quomodolibet et quoquomodo bonum est: secundum nullam ergo comparationem seu habitudinem est ipsum non bonum. — Sed omne perfectum in genere et secundum partem defectuosum, est et ad bonum perfectius comparabile: sic vero comparatum, deficit a ratione actus et bonitatis. Divinum ergo esse omnifarie et extra genus perfectum est. Et est ratio hæc Boetii.
Præterea, in omni ordine, primum est simpliciter et per se tale, secundum Aristotelem. Nulla igitur perfectio ei deest quæ ad plenitudinem perfectionis sui ordinis pertinet: aliter ordo sisteret in imperfecto. Ratio autem hujus jam tacta est. Natura namque et species uniuscujusque consistit in indivisibili. Quoniam igitur primum est per essentiam et non per participationem, natura primi in omni ordine necessario plena est: nam quod substantiale est enti, minui in eo non potest. Unde Proclus ait, nil imperfectum esse, nisi ut distans a fonte suæ perfectionis. Quod enim causam non habet, est per se. Propterea in secundo Metaphysicæ ait Aristoteles, quod maxime verum et maxime ens, est veritatis et essendi causa ceteris veris et entibus, quoniam nihil secundorum distare potest a plenitudine suæ perfectionis, nisi secundum quod ab illo abscedit quod essentialiter tale est. Ex quo clarissime patet, impossibile esse duo aut plura fore increata. Sed hoc posterius latius elucidandum est. Omnis ergo defectus bonitatis, omnisque carentia nobilitatis, et omne non esse quod ipsius esse aut bonitatis minorativum est, a per se bono longe relegata sunt.
Adhuc, in puro actu nulla imperfectio est, quoniam quo quid actualius est, eo est et perfectius: Deus autem est purus actus. Adhuc, omnis imperfectio est propter permixtionem actus cum potentia. Finit enim actum potentia: illic enim incipit rei potentialitas, ubi actualitas sua terminatur. In puro ergo actu nulla prorsus erit imperfectio. Adhuc, secundum præostensa, Deus est quo nil sublimius concipi potest; sed omni eo quod perfectum est in genere, mens perfectius bonum concipere potest: Deus ergo simpliciter perfectus est. Adhuc, Deus est esse subsistentialiter separatum. Sed forma omnino si separata esse possit, ut Platonici dixerunt, ex ipsa sui separatione omnino in suo ordine perfecta esset: ideales enim formæ substantialiter et per se (secundum eos) sunt id quod sunt formaliter. Unde ait Proclus: Omne quod in diis fuerit, secundum ipsorum proprietatem præexsistit in ipsis; et est proprietas ipsorum singularis et supersubstantialis: singulariter ergo et substantialiter omnia in ipsis. Deus igitur qui est esse omnino separatum, simpliciter perfectus est.
Chapter 16 of 220