Skip to the text

Articulus 30

De processu universi a primo secundum traditionem Platonis in Timæo.

INVESTIGANS equidem in Timæo Plato emanationem universorum a primo rerum opifice Deo, mundani operis machinam a primo profluxisse contestatur. Etenim universorum effectuum principium Deum ait. Denuo, formalem mundi causam exemplares divinæ mentis rationes nominat. Porro, divinæ bonitatis superefluentem largitatem, ac divini esse imitationem finalem inducit fore causam mundanæ molitionis. Voluit quippe cuncta effici Deus, ut suæ bonitatis forent omnia participium gerentia: et hoc non voluit nisi ob suæ bonificæ naturæ exuberantiam, ab invidia longe prorsus relegatæ. De exemplaribus igitur formis divinæ mentis, quas omnia formando Deus contemplatur et adspicit, sicut in Timæo ait Plato, operi formam dat opifex suus. Quippe ad immortalis quidem et in statu genuino persistentis exempli similitudinem atque æmulationem, operis formans effigiem, honestum efficiat simulacrum necesse est: id est, opifex Deus formans effigiem operis ad æmulationem immortalis exempli, necessario simulacrum efficit honestum. Et est hoc conforme Boetii verbo, qui ait: Mundum mente gerens pulchrum, pulcherrimus ipse, tu cuncta superno ducis ab exemplo. Has quoque rerum in summa mente exsistentes rationes, intellectualem et archetypum mundum Plato appellavit.1 Unde in secundo Timæi de Deo loquens ait: At vero ut mens cujus visus contemplatioque est intellectus, idearum genera contemplatur in intelligibili mundo; quæ ideæ sunt illi animalia: sic Deus in hoc mundo sensibili diversa animalium genera statuit esse debere.

Qualis denuo sit iste in prima mente archetypus mundus, inducit Plato, dum ait: Certe dubium non est, ad cujusmodi exemplum animadverterit mundani operis fundamenta constituens, utrum ad immutabile, aut ad elaboratum. Nam si (ut est) pulchritudine incomparabili mundus est, opifexque ejus optimus; perspicuum est quod juxta sinceræ atque immutabilis proprietatis exemplum, mundi sit instituta molitio. Etenim primus factorum, est non factus; factor autem non factus, æternus est. Denique factor, non casu aut fortuna, sed sapientialiter agens, operis sui rationem habet et prospicit. Aut ergo ad immutabilem æternalemque rationem opus suum refert, aut certe ad commutabilem. Non autem potest æterni agentis ratio mutabilis esse aut facta. Haberet enim priorem se rationem, quum ad æternale et non factum, commutabile omne et factum reducatur. Primi ergo opificis ratio omnino stabilis est, et non elaborata. Cui assentaneum est verbum Boetii, dum ait : O qui perpetua mundum ratione gubernas.

Porro fabricator mundi cuncta secundum proprias capacitates volens suæ beatitudinis esse capacia, primum cœleste animal produxit, divinitatis plenum, in quo sidera tanquam parva animalia statuit.2 Etenim cœlum animal est venerabile et magnum, secundum Platonem. Sed et sidera animata sunt, et in cœlo meant, secundum eumdem. Deinceps calodæmones in æthere mansitantes, hinc catodæmones, et post hos, cacodæmones, omnia animalia rationabilia et immotabilia factos esse Plato philosophatus est. Quippe calodæmon animal est rationabile, immortale, impassibile: etenim, quia inferioribus non conjungitur, sed summo semper adsistit principi, impassibile fertur. Denique eos dæmones qui hominibus in bonis custodes dati sunt, superiorem aerem inhabitare ait: hos vero passibiles ait Plato, quoniam circa nos afficiuntur, bonis nostris congratulantes. Cacodæmones nempe, scelerum nostrorum punitores, malorumque consultores appellat: ideoque et passibiles sunt, et humectum aerem incolentes. Verumtamen de his latius loqui, alterius negotii est.

His itaque divinis et immortalibus animalibus sic constitutis, adhuc tria animalium genera deerant perfectioni universi: volatile videlicet, gressibile et aquatile. Horum insuper productionem ac gubernamen (ut Plato inducit) committit summus Deus diis deorum. Per quos utique sidera et orbes Plato intelligit præcipue, ut in Timæo elucescit. Unde summum Deum ad deos loquentem introducit, dum ait: Dii deorum, quorum opifex idem paterque ego. Opera siquidem vos mea, dissolubilia natura; me tamen ita volente, indissolubilia. Tria nunc motabilia genera universitati desunt. Unde vere jubeo: Aggrediamini secundum naturam, motabilium generum institutionem. Hujus namque generis sementem faciam, vobisque tradam; vos autem cetera exsequi par est.

Enimvero, in exordio mundialis institutionis omnia corporalia confusa et indistincta fuisse, atque postmodum in ordinem redacta ait. Rursus, quoniam mundi consistentiam posuerit Plato æternalem, putandum non videtur quin omnia secundum speciem simul producta senserit. Non enim potuit materia esse unquam informis, ut sic ex ea omnia corporea formata forent, quamvis id ipsum videatur velle, dum ait: Omne visibile corporeumque motu importuno fluctuans neque unquam quiescens, ex inordinata jactatione redigit in ordinem, sciens ordinatorum formam confusis inordinatisque præstare. Huic porro Platonis sententiæ favere videtur Boetius, dum ait: Quem non externæ pepulerunt fingere causæ, materiæ fluitantis opus; verum insita summi forma boni, livore carens.3

Rursus, præinductum est, quod secundum Platonicos, participatione primæ bonitatis, consistit omne quod qualitercumque bonum est; materia quoque secundum eos, etsi est non ens, est tamen bonum aliquid, quoniam appetit bonum. Itaque secundum Platonem, hyle creatum est. Et hoc Proclus manifeste ostendit. Causalitas enim autoboni universalior est, secundum eum, causalitate autoentis, quia ad non ens, quod est materia, ut ipse ait, pertingit. Unde videtur hujuscemodi dictum Platonis de præexsistentia hyle seu confusi chaos, accipiendum fore secundum considerationem nostram, qua procedimus ipsas res considerando secundum originem compositionum suarum. Etenim sic omnis corporalis substantia, quia juncta est, et ex hyle atque forma constans, videtur quasi ex quodam chaos confuso extracta, et forma exornata: præsertim quum sit materia secundum se indeterminata, et indifferens formarum susceptaculum. Verumtamen per tegumenta et obscuras similitudines loqui consuevit Plato, neque de facili scitur quæ suæ mentis fuerit intentio. Hoc igitur modo de productione sensibilis mundi philosophatus est Plato in Timæo, tanquam ex fluctuante et informi materia sint omnia corporalia: primo quidem supermundana animalia, ut cœli et sidera; post, immortalia dæmonum genera, animalia in æthere et aere mansitantia; deinceps motabilium animalium species sint a summo opifice producta.

In multis autem quæ secundum Platonicos jam dicta sunt, neque Aristoteli neque fidei consonus est Plato, ut posterius innotescet.

Footnotes

  1. De Consolat. lib. III, metr. 9. ↩

  2. De Consolat. lib. ut, metr. 9. ↩

  3. De Consolat. lib. ut, metr. 9. ↩

Chapter 31 of 220