Skip to the text

Articulus 17

De incircumscriptibilitate et infinitate divini esse.

DUPLICI equidem exsistente infinitate, hac scilicet molis, quæ quantitati congruit, hac vero perfectionis, quæ formæ competit et actui, id hoc modo, scilicet secundo modo, infinitum dicimus, cujus perfectio ad nullum terminum determinata est. Quoniam igitur nunc multiformiter demonstratum est, divinum ens ob id simpliciter perfectum fore, quia secundum omnem essendi plenitudinem totamque perfectionis ipsius esse potestatem perfectum est; constat quod divinæ perfectionis finis nullus est. Incircumscriptibilis est ergo divina essentia et ejus esse in infinitum. Præterea, Deus est actus purus non receptus: infinitus est ergo. Adhuc, divinum esse neque per differentiam neque per potentiam determinabile est: quoniam differentia naturam generis ad determinatam perfectionem contrahit, specificam perfectionem finiens; ideo ei quod universaliter perfectum est, ratio differentiæ omnino repugnat. Potentia quoque multo minus in puro actu cadit. Deus igitur omnino infinitus est. Porro ante probatum est, intellectualem appetitum finaliter ferri in infinitum bonum: alio enim bono non repletur ejus capacitas, quoniam quemadmodum omni finito bono intellectus altius bonum concipit, sic et voluntas appetit. Deus igitur, qui est omnium finis, incircumscriptæ bonitatis est. Iterum, quia præostensum est Deum esse id quo nil perfectius majusve intelligi potest, innotescit Deum omnino infinitum fore. Insuper, post ostendetur finitæ virtuti non posse competere ut creet; divina autem virtus universorum est creatrix: infinita est ergo. Enimvero divinum esse simplicissimum est; hoc autem quod simplicissimum est, totaliter est ubicumque est: nihil enim sui habet extra se, neque partibile est.

Non est igitur divinæ naturæ infinitas per modum corporeæ expansionis intelligenda: quippe quum Deus per ipsam suam puram bonitatem ab omnibus infinita excellentia exaltatus sit, nullius rei terminis circumscribi potest aut comprehendi, neque secundum se ullam habet habitudinem ad locum aut ad res alias. Nec iterum intelligendum est, divinum ens ampliorem habere determinationem ad hunc mundum et terminos ejus, quam ad hoc ut sit extra mundum hunc sensibilem, nisi quia potius hic se diffundit et communicat. Unde nec in productione universi cœpit esse ubi ante non fuit, per aliquam sui mutationem. Intelligendus est ergo Deus purum et simplicissimum lumen, æternaliter in semetipso incommutabiliter subsistens, ad nihil extra se habens habitudinem, sed infinita exaltatione universa supergrediens: propter quod dictum est a Gregorio, quod Deus est ante omnia non solus, post omnia non præventus; supra omnia non elatus, infra omnia non oppressus; extra omnia non exclusus, intra omnia non inclusus. Primum enim ob sui simplicitatem cuncta penetrat. Hanc autem veritatem de infinitate Dei, in libro Fontis vitæ Avicebron indagatus est. Et Aristoteles octavo Physicorum ait, primum motorem infiniti vigoris fore: quod etiam Avicenna in sua Metaphysica dixit. Propter quod auctor libri Causarum ait: Omnes virtutes quibus non est finis, pendentes sunt per infinitum primum, quod est virtus virtutum. Ideoque dixit Dionysius, quod Deus adest omnibus æque immediatus.1

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. III. ↩

Chapter 18 of 220