Articulus 25
Quemadmodum juxta traditionem Boetii, nulla substantia citra Deum sit substantialiter bona : in quo ostenditur quod Deus est pura et supersubstantialis bonitas.
INVESTIGAVIT quippe S. Joannes, Romanus diaconus, a Boetio, quomodo substantiæ in eo quod sunt, bonæ sunt, quum tamen non sint substantialia bona seu substantialiter bonæ. Et quidem omne quod est, in eo quod est, bonum est. Esse enim est bonitas entis : omnia enim appetunt esse. Rursus, conversio est propter similitudinem conversi et ejus ad quod fit conversio, quoniam omnia tendunt ad simile; omnia autem quæ sunt tendunt ad bonum : omnia ergo bona sunt. Aut ergo per essentiam et substantialiter, aut participatione primi boni. Si participatione, tunc utique non per se et essentialiter bona sunt. Quod enim enti substantialiter et independenter convenit, hoc ei quomodolibet et indissolubiliter convenit : ideoque per nullius extrinseci ablationem fit ipsum separabile. Quod vero per participationem est, necessario dependet, et priore amoto ipsum perimi necesse est. Relinquitur ergo pro constanti, nullum bonum participatum, substantiale bonum seu substantialiter bonum fore. Ea ergo quæ bona sunt, si substantialiter bona sunt, necesse est ea per se et independenter bona esse. Primo ergo bono paulisper amoto ab animo, adhuc erunt bona; aut ergo totaliter erunt bona, ita ut sit eis idem esse et bonum esse, eo quod omnino nihil aliud sint nisi bona.
Quod si dicatur, erunt omnino primo bono similia, neque diversa essent ab eo : id namque substantialiter et totaliter bonum est. Equidem, supra de unitate Dei demonstratum est, impossibile esse duo fore entia substantialiter et totaliter bona. Nam in nullo eorum esset natura boni minorata : itaque esset utrumque simpliciter perfectum. Hoc autem impossibile. Impossibile ergo est aliquid citra primum sic bonum esse, ut sit omnino et totaliter bonum. Sed hoc necessarium est admittere, si aliquid citra primum dicatur per se et substantialiter bonum : quoniam quod substantialiter inest, hoc quomodolibet et irremovibiliter inest. Ideoque si secunda substantialiter bona essent, omniquaque bona essent : secundum nullam ergo habitudinem essent non bona. Itaque sublato ipsorum mutuo ordine, adhuc bona erunt : quum tamen hoc modo confusa essent et inordinata.
Rursus, per comparationem unius ad aliud, aut omnium ad primum, nulla poterit eis inesse imperfectio, dependentia aut potentialitas, si substantialiter bona sunt: hæc enim omnia defectus sunt bonitatis, et malitiæ quædam. Erunt ergo æque perfecta, actus puri, et sibi per se penitus sufficientia. Hoc autem inconveniens. Impossibile igitur est aliquam substantiam citra Deum bonam substantialiter esse. Præterea supra deductum est, ipsum quod enti substantialiter convenit, non posse minoratum fore in eo, sicut natura humana minui non potest in Socrate: quoniam natura rei sicut et species, consistit in indivisibili. Si igitur bonitas secundorum, substantialiter et secundum propriam naturam eis inesset, non utique secunda distarent a plenitudine perfectaque ratione bonitatis, quum non posset in eis minorata esse bonitatis natura. Itaque essent omnia puræ bonitates. Hoc autem omnino insipientissimæ mentis est dicere. Rursus, quod naturaliter et secundum speciem inest, excludit id quod sibi contrarium est: quemadmodum homini inesse non potest irrationalitas, quum sibi per se insit rationalitas. Si igitur secunda essent substantialiter bona, nihil malitiæ et indigentiæ commixtum eis foret: esset enim bonitas natura ipsorum. Itaque essent omnino pura et perfecta: quod cogitari prohibet ratio. Nullum ergo ens citra primum est substantialiter bonum.
Si dixeris, substantiarum bonitates substantiales sunt, sicut et earum naturæ: sunt ergo substantialia bona. Adhuc, secundum præhabita, omnia secunda erunt accidentalia bona: non est enim inter substantiale et accidentale medium. Iterum, entia creata quædam sunt substantialia, quædam accidentalia: res enim per se stantes substantiales sunt. Ens autem et bonum convertuntur: sunt ergo inter creata quædam substantialia bona.
Sed dicendum, quod substantiale nunc sumptum est pro per se et essentialiter tali. Ei autem quod est per se et per essentiam, opponitur quod est per aliud. Accidens denique uno modo accidentalis forma dicitur, quæ in genere accidentis aliquo ponitur: sic autem bonitates substantiarum accidentales non sunt; sunt vero accidentales, id est participatæ, et per aliud entes. Si vero substantiale suscipiatur pro eo cujus esse non inhæret contingenter, quædam secundorum dicuntur entia et bona substantialia. Enimvero quum Deus sit naturaliter ipsa sua bonitas, nil malitiæ ipsi inesse potest. Ideo nempe ab Alphorabio et Dionysio pura bonitas dicitur.1 Purum enim dicitur, quod alienæ naturæ impermixtum est. Quamvis vero malum naturam non habeat, tamen quo res a plenitudine ipsius esse amplius distat, eo malo seu non esse permixtior est, tanquam ex propria natura defectibile et imperfectum exsistens. Unde in Timæo ait Plato: Fabricator mundi optimus est; et iterum: Porro a primo omnis prorsus invidia longe relegata est. Propter quod primo Primæ philosophiæ antiquos poetas increpat Aristoteles, qui dicebant quod divinum ens invidet. Insuper sequitur Deum quomodolibet bonum esse: et quemadmodum ex omnibus secundis nulla bonitas ei advenit, sic per nullum extrinsecum quidquam imperfectionis ei contingere potest; et quum sit ipse Deus omnis bonitatis inenarrabilis causa, optime supersubstantialis bonitas appellatur.
Footnotes
-
Cf. t. XVI, p. 119 C. ↩
Chapter 26 of 220