Articulus 3
De nobilitate et puritate sapientiæ.
PURIORUM autem et digniorum intelligibilium contemplationes et habitus puriores sunt et sublimiores. Necesse igitur est, sapientiæ dignitatem parificari his de quibus est. Sapientia vero divinorum est, quorum natura incorporea, et esse indispergibile. Hujuscemodi autem entia lumina quædam sunt, et primæ lucis radii in se subsistentes, non recepti neque obtenebrati in materia. Sapientia igitur purissimorum est. Quemadmodum ergo hæ divinæ substantiæ sunt sensibilis hujus mundi gubernatrices instrumentales; sic universorum scientialium habituum et speculationum, sapientia finis est, et entium rectrix. Propter quod de natura et mobilibus propter separata et divina se determinasse ait Aristoteles. Qui rursus dicit, sapientis esse cetera ordinare. Unde desiderabilius est parum de divinis illis essentiis scire, quam de corporeis naturis plurima cognoscere. Præclarissimi sunt itaque intellectus sapientiæ intenti, quoniam secundum Aristotelem, sapientia est divina possessio: splendor namque et species mentis est sapientia, et non competit nobis nisi per id divinum quod in nobis est. Amplius, sapientia ab Aristotele divina theoria et theologia ac omnium scientiarum capitanea appellatur. Adhuc, primorum rerum principiorum, et universitatis entium fontanæ causæ sapientia considerativa est: ideoque ejus est omnes scientias stabilire et fulcire. Præterea, intellectualium naturarum finis, est primi et summi intelligibilis divinissimarumque rerum contemplatio: quod sine possessione sapientiæ contingere nequit. Ignobilis igitur permanet anima quæ sapientiæ expers est, neque sui, neque supernorum animorum, neque simplicissimi sui Creatoris particeps agnitionis. Unde philosophorum quidam proprias animas brutorum animabus secundum speciem conformes asserebant: sicut Pythagorici, quorum princeps erat Pythagoras, de quo ait Aristoteles, quod quamvis multa novit, se tamen ignoravit. Alii intellectualem mentem, ut Alexander Peripateticus, aut certe humanam animam, ut Averroes, cum corpore destructibilem æstimarunt. Quidam vero, ut Avicenna et ejus sectator Algazel, non a primo immediate, sed ab intelligentia nostras profluxisse animas effati sunt. Sapientia itaque mentem ad sui ipsius Conditorem reducit et felicitat. Omnibus ergo bonis desiderabilior est sapientia.
Chapter 4 of 220