Skip to the text

Articulus 9

De unitate divini esse.

EST equidem (secundum præinducta) Deus substantialiter et simpliciter perfectus. Nam (ut ostendetur clarius) omnis essendi perfectio secundum meram plenitudinem ei convenit. Talia autem plura ponere implicat. Quum enim Deus sit natura simplex et formalissima, si duo sunt Dii, substantialiter distinguuntur: itaque uniuscujusque perfectio alteri deerit. Imo cuique infinita perfectio abesset, quum unusquisque eorum sit substantialiter ipsa sua infinita perfectio. Si enim duo sunt, aliquid necesse est in uno esse quod non inest alii. Quumque Deus sit suum esse et sua perfectio, deitatis perfectio quæ inest uni, alii non poterit competere: quæ enim omnino similia sunt, distingui nequeunt. Insuper, si Dii plures esse possunt, hoc erit aut univoce, aut certe æquivoce: si æquivoce, nihil ad præsens. Sed nec univoce: tunc enim necesse erit ut sint vel unius generis species, aut ejusdem speciei individua. Primum autem horum impossibile est. Species enim naturam determinatæ et contractæ perfectionis dicit: nam differentia, generis naturam limitat, et ad specialem perfectionis gradum contrahit in specie. Deo autem convenit totius esse universalis perfectio, et omnis perfectionis plenitudo. Consimiliter nec solo numero distinguuntur. Idem enim secundum idem non est ratio distinctionis et convenientiæ. Divinum autem esse simplicissimum prorsus est. Non ergo potest numerari in multis, nisi per alicujus additionem quod diversitatem inducat. Itaque si in duobus divina natura diversificatur suppositaliter, fiet ei additio: quod puro actui non congruit. Præterea, illa quorum esse et substantia sunt eadem, non numerantur. Necesse est autem Deorum (si multi sunt) esse et substantiam eadem fore: Deus enim est ipsum suum esse, seu simplicissimus actus, cui omnis repugnat additio. Ideo quidquid inesset uni, inesset et alteri.

Præterea, si plures Dii sunt, aut est inter eos ordo, ut sit unus alio perfectior; aut non. Si ordo, erit tantum unus eorum vere Deus, is scilicet qui simpliciter perfectus est. Si vero non est illic ordo, erunt necessario unius speciei individua (quod jam impossibile esse ostensum est): in speciebus namque est semper ordo. Præterea, numeralis distinctio fit semper per aliquod potentiale principium: species enim totam et plenam singularium quidditatem exprimit. In divino autem esse non invenit sibi locum ratio principii potentialis.

Denique divinæ naturæ ex se et per se repugnat ratio universalis seu multiplicabilitatis, quum ipsi secundum se et propriam essentiam conveniat per se subsistentia et incommunicabilitas in plura. Cujus demonstratio est: Deus enim est pura bonitas, et actus simpliciter perfectus. Quo autem actus sublimior est, eo est ad subsistentiam per se efficacior. Quum sit igitur Deus naturaliter actus illimitatus, infinita ratio subsistentiæ per se ei convenit. Quod vero ex se et secundum quod ipsum subsistens est, ex ipsa sui subsistentia incommunicabile essentialiter efficitur diversis. Propter hoc enim potissime Aristoteles Platonem redarguit, quia ideales formas dixit et subsistentes et substantialiter communicabiles. Subsistens namque, ob sui subsistentiam singulare fit et individualis substantia: quæ secundum quod hujuscemodi, a se indivisa est, divisa prorsus ab aliis. Divinum ergo esse omnino et omnimode impartibile est et indivisum.

Adhuc, Deum dicimus omnium causam et principium: si sunt ergo plures Dii, a pluribus substantialiter diversis erit una actio; aut certe unus, et non alter, erit entium fontana causa; vel forsan quorumdam iste, et quorumdam ille erit causale principium. Horum porro trium quodlibet impossibile est. Natura namque est principium agendi: ideo quorum natura diversa, etiam actio ipsa diversa est. Rursus, ejus est agere cujus est esse: quorum itaque esse aliud, et actio alia est. Non igitur primum horum stare potest. Sed neque secundum: nulla enim est ratio diversitatis, quum uterque dicatur univoce Deus, sitque omnino perfectus et alteri Deo coæqualis; iterum, quia sic Deus non esset omnium causa et finis. Proinde tertium non stat: non enim esset Deus omnium ultimatus finis. Sed neque fingi potest cur istius aut illius iste aut ille dicatur causa, et non econtrario, causatis entibus inæqualibus, causis vero æqualibus. Ostenditur tamen illatio. Secunda enim creata sunt a primo, ut cito probabitur: aut igitur ab uno tantum, et sequitur secundum membrum; aut a pluribus, et sequitur primum; aut quædam ab uno, quædam vero ab alio. Unus igitur est princeps universorum principium et finis.

Amplius, omnium Deus finis est. Si igitur plures Dii sunt, entia naturaliter et finaliter reducerentur et tenderent in plura: quod ordini universitatis obviat. Non sunt ergo plures Dii. At vero ante omnem multitudinem necesse est unitatem constituere. Nam secundum doctrinam Procli Platonici, omnis multitudo participat aliqualiter uno, quoniam omnis multitudo secunda est ab uno. Omnis namque multitudo una est, et non una: fit enim una per reductionem ad fontalem unitatem; per distantiam vero est non una. Si autem plures Dii essent, oporteret multa prima æque immediate confiteri. Adhuc, sicut pura potentia non multiplicatur nisi per actum, sic nec purus actus sine potentia. Potentia autem in puro actu conventionem non habet. Divina itaque natura plurificari non potest. Ideoque auctor libri Causarum dixit: Primum ens propter ipsam sui puram bonitatem ab omnibus separatum est et in se subsistens. Denuo, si plures Dii sunt, nullus eorum omnipotens et perfectus est, quum neque dominari possit alii, aut certe destruere sibi parem. Adhuc, species rerum concatenatæ sunt, et omnium naturarum ordo unus est: unus est ergo omnium ordinator Deus. Adhuc, non est sine necessitate inducenda pluralitas. Deus autem unus omnia potest. Sed et pluralitas principum mala. Unus igitur Deus, qui est excelsus et benedictus.

Chapter 10 of 220