Articulus 6
Quæ sit præsentis editionis intentio.
DUPLICI quidem igitur exsistente sapientia, præsentis operis intentio est, ejus quæ per fidem traditur cognitionis et sapientiæ, christianæ videlicet theoriæ, veritatem inducere, et fundamenta reserare, ipsiusque certitudinem ostendere, non dico demonstrare. Quoniam autem conformis est habitudo scientiarum habitudini rerum, sicut natura Conditori servit, sic naturalis agnitio divinæ subservit agnitioni. Non enim in toto, sed in parte seu imperfecte, natura Creatorem suum repræsentat. Ob id igitur primo divinorum naturam secundum naturalem sapientiam oportet contemplari, dehinc id prosequi quod præsentis est editionis intentio.
Chapter 7 of 220