Skip to the text

Articulus 24

Quod natura Dei sit bonitas.

UT autem Dionysius ait, primum Dei nomen est Bonum. Et est in hoc ipse Platonicorum fautor, qui summum Deum, idealem dicebant bonitatem, ponentes per se ens in secundo deorum ordine.1 Aristotelem autem assecuti, ens ponunt ante bonum. Propterea inter theologorum eximios est dissensio. Damascenus enim et Hilarius, Esse seu Qui est, primum et divinæ naturæ principale nomen constituunt. Dionysius vero et Plato cum Stoicis et Proclo Platonico, Bonum aiunt divinæ naturæ perfectissimum et primordiale nomen. Quid autem horum magis tenendum sit, non est meum determinare. Hoc solum affirmandum existimo, id in quo divina natura plenius refulget in creatis, fontanum et primum divinæ naturæ nomen ponendum fore : quoniam secundum omnia antehabita, neque nominabilis neque cognoscibilis est a nobis Deus, nisi ut in secundis resultantia quædam est suæ existentiæ. Quanquam vero quidquid in Deo est, sit natura ejus, aptius tamen divini esse natura sub quibusdam appellationibus et scitur et exprimitur quam sub aliis, quum limpidius divina perfectio in quibusdam secundorum bonitatibus expressa sit quam in aliis. Itaque divinæ perfectionis plenitudo et natura Dei per nomen bonitatis sublimius explicari videtur.

Porro, quum esse rei sit bonitas ejus, rursusque, nihil sit vel appetibile vel sui diffusivum, nisi secundum quod est, et iterum, æqui ambitus sint ens et bonum; quoad præsentem inquisitionem parum refert an bonum aut esse divinum, ens et naturam ejus primæve nominet. Ob singulares tamen et appropriatas rationes, Dei natura bonitas est. Natura quippe rei id est a quo nobilissimæ et singularissimæ ipsius proprietates emanant. Secundum rationem vero boni, excellentius Deo conveniunt ea quæ ipsi dumtaxat et notionaliter attribuuntur. Bonum enim est quod omnia appetunt, secundum omnes philosophos. Divinum autem esse cunctis appetibile est, tanquam omnis esse et subsistentiæ conservativum. Natura ergo Dei cognitive bonitas nuncupatur. Amplius, boni proprietas est communicabilitas. Id ergo quod universaliter et fontaliter sui diffusivum est, vehementissime et naturaliter bonum est : Deus autem sanctus et excelsus, omnium causa est et fontanum lumen.

Denique, perfectum est quod fini suo plene conjunctum est : finis igitur est perfectionis ratio. Bonum autem et finis coincidunt, secundum Aristotelem in Physicis. Est igitur bonitas ratio perfectionis rei. Soli vero Deo competit simpliciter perfectum esse. Bonitas ergo, quum ab ea hæc proprietas fluat, rectissime natura Dei dicitur. Enimvero in duodecimo Primæ philosophiæ ostendit Aristoteles, primum intellectum movere orbium motores, sicut desideratum movet desiderium. Nihil autem desideratur nisi bonum, verum vel apparens : non est nempe cogitabile, primum bonum non fore verum bonum, supernosve intellectus in sui desiderio falli posse. Deus ergo bonum est, et omnis boni bonum, quia omnium finale desideratum et causale principium ac prima mensura. Denuo, hoc naturaliter bonum est, quod secundum propriæ naturæ subsistentiam, omnium est illuminativum, reductivum et causativum. Tale autem ens est Deus : quoniam, ut ait Dionysius, quemadmodum corporeus iste sol divinæ lucis evidens imago, totus splendens et semper lucens, cunctis corporibus suæ illuminationis capacibus propriorum radiorum lumina partitur;2 sic divina lux ex propriæ naturæ bonitate cunctis supereffluit, derivationes suas scaturiens, et secundorum capacitates adimplens. Est ergo Deus naturaliter bonus. Quumque sit Deus omnino simplex et substantialiter omne quod est, necesse est ut sit in eo idem ipse et bonum ac bonitas.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. IV. ↩

  2. De Divin. nom. c. IV. ↩

Chapter 25 of 220