Articulus 18
Quemadmodum ex naturis universi numero et perfectione finitis, cognosci possit divinum esse incircumscriptibile fore, et quomodo non.
QUONIAM autem naturæ rerum imagines quædam sunt ad cognoscendum divinum esse, ex præhabitis palam est: oritur tamen dubitatio circa hoc ipsum. Quum etenim cognitio fiat per assimilationem, naturæ autem rerum finitæ sint, primum autem ens omnino infinitum; mirum videtur quod species hujus mundi ad cognitionem infiniti esse nos inducat: præsertim quum finiti cum infinito nulla sit proportio neque habitudo. Sed respondendum, quod finiti et infiniti, naturalis nulla proportio est, ejusdem scilicet generis exsistens, sed imitativa dumtaxat. Potest igitur species universi finita in incircumscriptibilis esse notionem nos inducere quoad quia est, non autem quoad quid est. Omnis namque creata essentia a divina puritate infinite occumbit, eam ob id plene repræsentare nequiens.
Chapter 19 of 220