Skip to the text

Articulus 13

Introductio positionis eorum qui formalem seu modalem distinctionem ponunt in divinis.

EX omnibus igitur præinductis jam omnes in hoc consentiunt, quod Deus est simplex unitas, et substantialiter ipsum suum esse, sic quod nulla substantialis distinctio ipsi inesse potest. Quidam tamen posterorum quamdam novellam positionem invenerunt, ponendo distinctionem formalem in Deo. Et videtur opinio ista orta a doctoribus Ordinis S. Francisci: cujus positionis defensores dicti sunt Formalistæ. Porro de distinctione superbenedictæ et superfelicissimæ Trinitatis nunc non loquimur: hæc enim investigatio de natura divinorum, secundum naturalem traditionem procedit; et præfatam distinctionem citra distinctionem sanctæ et summæ Trinitatis asserunt. Dicunt ergo triplicem esse distinctionem, realem videlicet, rationis, et formalem seu modalem; et hanc dicunt mediam inter distinctionem realem et rationis tantum: ita quod ex natura rei sit quædam distinguibilitas, et secluso creato intellectu, adhuc alietas aliqua remaneat in divinis.

Hanc autem positionem quadruplici via nituntur ostendere. Primo quidem per viam divisionis, quoniam illic videtur esse formalis distinctio et non pura identitas, ubi sunt differentiæ divisivæ entis, seu ea quæ modum differentiarum habent: divisione enim fiunt distincta quæ ante erant indivisa. Primæ autem differentiæ entis in divinis sunt, videlicet absolutum et respectivum, ut essentia et Pater. Secundo arguunt per viam definitionis. In divinis enim sunt ea quæ definitive distinguuntur. Quæ autem hujusmodi sunt, formaliter distinguuntur, quoniam definitio sumitur a natura seu quidditate definiti, secundum Aristotelem septimo Primæ philosophiæ. Unde voluntas et intellectus, sapientia et bonitas, secundum proprias rationes differunt : quæ tamen utique in divinis sunt. Tertia ipsorum ratio est per viam oppositionis, quoniam contradictione diversa dicuntur de his quæ in Deo sunt : essentia enim neque generat neque generatur; Pater vero generat. Quarta via quam inducunt, est demonstrationis via : distinctæ enim proprietates conveniunt his quæ in Deo sunt; proprietates vero conveniunt unicuique secundum naturam propriæ exsistentiæ. Quia igitur alia est proprietas essentiæ, alia justitiæ, alia benignitatis, non videntur hæ proprietates convenire eidem secundum meram naturæ indistinctionem. His equidem addi potest, quod etiam ante mundi constitutionem alia ratione agnovit Deus hominem, alia angelum, alia lapidem. Semoto ergo intellectu, adhuc remanet in Deo distinctio alia quam personalis. Adhuc, mirabile videtur quomodo in tam simplici esse fundari possent tam distincti conceptus, et rationum tanta diversitas, quum tamen speculatio rei debeat adæquari intelligibili, quoniam sicut res est, sic habet intelligi. Hæc ergo pro suæ positionis fulcimento inducunt.

Insuper, quatuor signa imaginantur in Deo, in quibus ordine quodam constituntur omnia quæ in divinis sunt : ut in primo sunt attributa substantialia divinæ naturæ, ut sunt bonitas, lumen et intellectus. In secundo autem perfectionalia divini esse prædicata ponunt, ut sunt immensus, æternus et increatus. In tertio vero ponunt prædicata notionalia emanationum ad intra; in quarto denique, ea quæ designant emanationem ad extra, quemadmodum creator, Dominus, judex et misericors.

Hæc proinde positio aliena est a veritate, neque principiis philosophiæ, neque

Sanctorum sententiis Sanctorum sententiis consona : cujus destructio sufficienter patet ex his quæ de simplicitate Dei præexplanata sunt. In tantum tamen nunc dicatur :1 quia secundum Aristotelem, unum in substantia facit idem; in quantitate autem, æquale; in qualitate vero, simile. Si igitur, sicut omnes dicunt et ante ostensum est, Deus est esse tantum, et substantialiter irresolubilis ac pura unitas, nulla poterit in eo esse non identitas; sed sicut unitas ejus est pura et perfecta, sic et identitas erit omnino plena et incommixta.

Ad omnes vero rationes præinductas una solutio est. Quidquid enim in secundis est multiplicatum et divisum, in primo est supersimplex unitas; et omnis ipsorum distinctio in Deo, a sola nostra ratione dependet : qua primum ens, propter suæ actualitatis infinitatem, in propria puritate contemplari nequit; sed secundum quod multiformiter in entibus creatis est Deus agnoscibilis, sic ipsum distinctis conceptionibus apprehendit. Quippe quum sit Deus substantialiter ipsum suum esse, ipsi convenit esse secundum totam essendi plenitudinem : ideoque simplici suo esse omnibus nostris conceptionibus satisfacit. Unde quia in creatis entibus natura est principium et quo agendi, suppositum vero id quod agit; mens nostra ipsum divinum ens etiam accipit secundum proprietatem naturæ, et per se : secundum hoc diversa de ipso enuntians. Si dixeris, Ratione nostra amota, adhuc sunt in Deo generare et non generare, spirare et spirari, velle et intelligere, nec videtur quin adhuc distincta sint; dicendum, quod tunc hæc omnia sunt pura unitas in substantia, sed de personali distinctione non est jam inquisitio. Denuo ex hoc patet ejus rationis quæ de idealibus rerum exemplaribus introducebatur, solutio. Quod autem ultimo adjectum est, jam solutum est : cognitio enim fit secundum naturam cognoscentis, secundum Boetium.

Footnotes

  1. art. x. ↩

Chapter 14 of 220