Articulus 29
Et est deductio ostendens præhabita esse de mente Platonis, ex verbis et theorematibus Procli.
QUOD denique universorum fontale principium sit per se bonum, inducit Proclus duodecimo theoremate, dum ait: Omnium entium principium et causa prima bonum est. Quod autem omnia sint ab una prima causa, ostendit Proclus undecimo theoremate, dum ait: Omnia entia procedunt ab una causa prima. Quod autem hoc bonum et primum causans sit supersimplex, et in se subsistens ac totaliter bonum, ostendit dum ait octavo theoremate: Omnia enim qualitercumque participantia bono, præcedit quod per se bonum, et quod nihil est aliud quam bonum. Quod vero bonum sit ante ens, ostendit dum ait centesimo tricesimo octavo theoremate: Omnium participantium divina proprietate et deificatorum, primum est et supremum ens. Hoc enim de per se ente intelligit, ut in Commento patet. Etenim hoc ens, quoniam post bonum immediate sequitur, primo ipsum participat. Quod proinde in omni multitudine naturam aliquam participante, sit unum essentialiter tale, se ipsum diffundens, et univoce causans, ex pluribus theorematibus Procli elucescit. Quod enim sit illic unum essentialiter tale, vicesimo secundo theoremate ostendit, dum ait: Omne per se et principaliter ens, secundum unumquemque ordinem unum est, et neque duo neque plura duobus, sed unicum omne. Quod denuo hoc tale per se sit tota se participantium hypostasis, ostendit octavodecimo theoremate, dum ait: Omne derivans esse aliis, ipsum per se est hoc quod tradit recipientibus derivationem. Et iterum centesimo vicesimo quinto theoremate ait: Omnis deus (id est idealis forma) a quocumque ordine inceperit emicare se ipsum, procedit per omnia secunda, semper quidem plurificans suas derivationes et partiens, servans autem proprietatem propriæ hypostaseos. In cujus commento ait: Procedens quidem, propter submissionem alterum factum; propter continuitatem autem ad illud (id est ad se emicans), ab identitate non elongatum.
Quod autem has formas dixerint Stoici per se et formaliter communicabiles, tanquam se ipsis participata causantes, ostendit Proclus vicesimo tertio theoremate, dum ait: Omne imparticipatum instituit a se ipso participata, et omnes participatæ hypostases ad imparticipatas essentias eriguntur. Et iterum theoremate centesimo tricesimo primo ait: Omnis deus a se ipso propriam operationem orditur. Enimvero quod tale formale principium sit univoce causans, ostendit nonodecimo theoremate, dum ait: Omne quod prime inexsistit alicui naturæ entium, omnibus adest his quæ secundum illam naturam ordinantur, secundum unam rationem et eodem modo. Dicebant enim Platonici multitudinem participantium, imparticipatæ unitati coelementalem. A qua utique unitate fit multitudinis processus, et ad quam est ipsius reditio, sicut vicesimo primo theoremate explanat Proclus, dum ait: Omnis ordo ab unitate incipiens, procedit in multitudinem unitati coelementalem, id est coessentialem, et omnis ordinis multitudo ad unam reducitur unitatem. Quippe quod secundum latitudinem participantium et communitatem naturæ participatæ, statuendæ sint ideæ universaliores aut particulariores, ostendit Proclus centesimo tricesimo sexto theoremate, dum ait: Omnis deus totalior quidem exsistens, et propinquius primo ordinatus, a totaliori genere entium participatur; particularior autem et remotior, a particulariori; et ut ens ad ens, sic unitas ad unitatem refertur. Sic ergo deorum coordinationem statuebant, quemadmodum centesimo tricesimo secundo theoremate ait Proclus: Omnes deorum ordines mediate colligantur.
Insuper, quod in summo rerum ordine sint hæ ideales formæ collocandæ, et dii appellandi, ostendit dum ait: Omnis deus unitas est bonifica aut bonitas unifica; et hanc habet exsistentiam, secundum quod unusquisque deus. Sed primus quidem simpliciter bonum et simpliciter unum; eorum autem qui post ipsum, unusquisque quædam bonitas et quædam unitas. Ut autem in commento ait Proclus: Neque omnes deorum exsistentiæ simul adæquantur uni (id est summo Deo): tantam illud ad multitudinem deorum sortitum est excellentiam. Porro, quod hæc idealia lumina secundum propriorum ordinum proprietates impartitas, sunt tanquam per se et prime talia, ostendit theoremate nonagesimo nono, dum ait: Omne amethectum, qua amethectum, ab alia causa non subsistit, sed ipsum principium est et causa eorum omnium quæ participantur; et sic principium omne secundum unumquemque ordinem est ingenitum. Est nempe amethectum non posthabens, id est per se tale ens. Rursus, quod inferiorum ordinum ideas a prioribus idealibus unitatibus dicebant participare id quod commune cum ipsis habent, testatur Proclus centesimo sextodecimo theoremate, dum ait: Omnis deus participabilis est, id est participat, excepto uno, id est summo. Iterum, quod universorum ordinem ad deos referebant, ostendit theoremate centesimo quadragesimo quarto, dum ait: Omnia entia et omnes entium dispositiones in tantum processerunt, in quantum et deorum ordinationes.
Insuper et diis salvativam se participantium attribuebant providentiam. Ait namque in commento Proclus: Etenim proprietas divina distinxit unitates et bonitates deorum, ut unusquisque secundum aliquod bonitatis idioma omnia bonificet, puta perficiat, aut contineat, aut custodiat. Et theoremate centesimo vicesimo ait: Omnis deus in sua exsistentia totis habet providere, et primitus providere in diis. Unde et deos, omnium paternales causas vocabant Platonici. Ideoque summum Deum, omnium patrem, materiam vero, materculam, procedentem autem formam, prolem dixit Plato. Quod quippe hæc idealia dixerunt Stoici ubique et semper esse, ac simul nusquam et intemporaliter, in commento ait Proclus, sic loquens: Neque enim illas, id est deorum virtutes, impedit aliquid, et prohibet præsentiam ad omnia. Neque enim indigent locis et distantiis, propter inhabitudinalem ad omnia excellentiam, et non mixtam ubique præsentiam. Ideoque theoremate nonagesimo octavo ait: Omnis causa separata ubique simul est et nusquam. Has igitur ideales formas, per se intelligibiles et scibiles aiebant: quoniam ad salvandum veritatem conceptionum nostrarum, et scientiæ quam de universalibus formis habemus, videtur non minime talem positionem Plato induxisse. Has namque formas dixerunt universalia, et non nisi ante rem, quæ forent sui essentialiter diffusiva, ut ait in commento Proclus, sic loquens: Si enim præcedit universum ordinem, videlicet hujuscemodi forma, et omnia coessentialia ad ipsum coordinantur, palam quia illa dat omnibus unam ideam secundum quam sub eodem ordine coordinantur.
Chapter 30 of 220