Skip to the text

Articulus 16

Cur quædam rerum creatarum perfectiones secundum idem nomen divino esse attribuantur, quædam autem minime.

CAUSALIS autem primi agentis influxio super omnia diffunditur, et est latissima, contingens usque ad ultimum. Ait enim Proclus: Omnis causa et ante causatum operatur, et post ipsum plurium est substitutiva; et iterum, Omne quod plurium causa, melius est virtutem habente ad pauciora.1 Participatio quippe esse et boni latissima est, quoniam esse est prima rerum creatarum; et secundum Dionysium. primæ bonitatis diffusio super omnem naturæ vultum expansa est: ideo dictum est, quod primæ causæ est influere esse. Quoniam igitur esse et bonitas primæ emanationes primæ lucis sunt, ideo universalissimæ sunt et divinissimæ, tanquam omnium bonitatum fonti vicinissimæ et omnibus communicabiles. Porro primum ens nominabile non est nisi per causas secundas: prime ergo et potissime per has secundorum bonitates, quæ in se et secundum se ipsas consideratæ purissimæ sunt et actualissimæ, est divinum ens enarrabile. Denuo bonitatum a summo Deo fluentium quædam quibusdam determinatiores sunt et materialiores: quo namque primæ lucis diffusa bonitas a suo fonte fit distantior, eo potentialior et materiæ propinquior efficitur. Esse etenim a primo emanans in summis rerum creatarum ordinibus, virtutem sui fontis usque ad intellectualem perfectionem tenet; in anima autem determinatur amplius; deinceps vero fit ipsum materiæ obnoxium, vitale tamen remanens; postremo vero fit omnino corpori immersum.

Per has itaque bonitates et secundorum perfectiones, quæ naturam dicunt a determinatione materiæ liberam, et ad specialem ordinem seu speciem incontractam, atque secundum differentiæ additionem perfectam, nominabilis est Deus, quemadmodum dicimus Deum formam, actum, intellectum et lumen: in his enim est sublimior divini esse relucentia. Ob hoc nempe plurium specierum nomina Deo attribuimus, quorum genera divino esse adscribi nequeunt, et econtrario. Inest namque Deo sapientia et scientia, non autem qualitas. Et rursus dicitur Deus naturæ intellectualis, non autem rationalis. Quæ enim actualitati derogant, Deo non conveniunt. Quippe in quibusdam universalitas est perfectionis causa, quoniam universalitas illa est ob distantiam a materia et communicabilitatem formæ: sic namque esse, vivere et conregnare, actualissimæ sunt et communissimæ bonitates. In aliis autem universalitas imperfectio naturæ est, quoniam communitas illa est propter differentiæ, quæ essentialem perfectionem largitur, abstractionem: ideo genus potentialius est specie; et derogat divino actui talium generum nomen.

Jam ergo palam est, quod duplici ratione quarumdam perfectionum creatarum nominibus potius quam per alias bonitates creatas, divinum ens appellatur: aut quia bonitates illæ sunt fontanæ Dei bonitati propinquiores, tanquam universaliores in semetipsis; aut quia sunt actualiores et distinctiores, non tamen ad speciem specialissimam limitatæ. Verumtamen in omnibus his, etsi nomen idem est, natura tamen per ipsum significata, secundum rationem unam Deo et secundis non convenit. Verumtamen licet naturæ et perfectiones quas nomina ista designant, non sint univoce in Deo et prout in nostrum intellectum cadunt, sunt tamen verius in Deo quam in entibus creatis, secundum proprietatem et complementum rei. Sed de hoc infra amplior erit explanatio.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. IV. ↩

Chapter 17 of 220