Articulus 8
Quod ex naturis et ordinibus specierum universi demonstrari possit divinum esse, seu Deum fore.
CONTEMPLANTIBUS quippe ordinem universi id ipsum constat, quod in naturis rerum una semper formalior est et actualior alia. In omni autem multitudine ordinata necesse est constituere initium et terminum: nam naturæ rerum finitæ sunt, quia ordinatæ. Est ergo aliqua prima natura actualissima et formalissima, et rursus aliqua infima. Sed quoniam principium et finem oportet esse incomposita et omnino simplicia, oportet primam naturam esse simplicissimam, et conformiter ultimam oportet incompositam esse in se, sic ut prima natura sit actualissima, ultima vero potentialissima. Quod autem simplicissimum est et simplex actus, hoc perfectissimum est: tale autem ens Deum nominamus. Ordo ergo naturarum et specierum Deum demonstrat.
Præterea, in ordinibus actuum et formarum semper superior forma seu actus purior est ceteris: unde intellectus propter sui immunitatem a materia, immixtus dicitur, et forma vitalis elevatior est formis non viventium. Necesse est igitur fore formam omnino separatam et immunem a potentia: quia in omni ordine primum est simpliciter tale. Ideo Aristoteles dixit Deum esse purum actum. Adhuc, sicut processus ordinis stat in imperfectissimo in descensu, sic stat in ascensu in quodam perfectissimo. Quemadmodum igitur infimum entium est pura potentia, sic principium in entibus est purus actus. Amplius, naturalia desideria non tendunt finaliter in non ens, sed in bonum quoddam. Intellectualium autem naturarum desideria tendunt finaliter in infinitum bonum. Quod ex eo constat, quia nullum bonum finitum replet capacitatem et appetitum intellectualis desiderii: nam sicut omni bono finito intellectus majus aliquid intelligit et apprehendit, sic et voluntas appetit, quum bonum intellectum sit objectum voluntatis. Id autem quod infinitum bonum est, dicimus Deum. Præterea, Deus est id quo nil majus cogitari potest. Hoc autem non potest esse in solo intellectu, quia amplius est quod est etiam in re ipsa, quam quod in solo intellectu est. Est ergo in entibus id quo nil dignius apprehendi potest: hoc autem necessario est infinita bonitas, secundum probata.
Denique, in quolibet ordine, primum est simpliciter perfectum secundum rationem perfectionis illius ordinis: primum enim est mensura aliorum. Hoc autem in omnibus patet. Nam primum lucidum, primum etiam calidum et primum sensitivum etiam hujuscemodi sunt: aliter enim ordo sisteret in incompleto, esset quoque universum omnino imperfectum.1 In ordinibus ergo intellectuum primus intellectus est pure activus, sicut etiam ultimus est omnino possibilis. Et consimiliter primum vivens et primum bonum, perfectum est secundum omnem perfectionis plenitudinem quæ ad rationem et substantiale complementum vitæ et bonitatis pertinere potest. Primum itaque erit pura bonitas, omnem defectibilitatem et commixtionem sui contrarii præscindens: tale vero ens Deum appellamus. Pariformiter ostendi potest Deum esse, ex ordinibus simplicium, perfectorum et dependentium, inducendo aliquid fore summe simplex, similiter perfectum et nullius egens.
Insuper, in omni gubernantium multitudine necesse est primævum regens et ceteris gubernandi legem influens ponere, quoniam pluralitas principum mala. Oportet enim multitudinem reduci ad unitatem, aut ordo peribit. Est igitur in universo primus rector, omnium finis: quem Deum enuntiamus. At vero in octavo de Auditu physico, demonstrat Philosophus primum motorem penitus immobilem: quem in duodecimo Primæ philosophiæ dicit esse finem omnium cœlestium orbium, motuum et motorum. Hunc nempe dicimus Deum sublimem et benedictum. Iterum, in ordinibus causarum, imo in omni genere causæ, necesse est esse primam causam, quemadmodum in secundo Metaphysicæ ostendit Aristoteles. Primam autem causam, quæ sit primum efficiens et ultimus finis, Deum asserimus. Præterea, omnium entium naturalia desideria appetunt bene regi, secundum Philosophum: et ut probat Proclus, omnia convertuntur ad primum bonum. Bona autem gubernatio non est, nisi sit unus princeps. Ipsa itaque rerum naturalia desideria divinum esse contestantur. Adhuc, necesse est ordinis universorum esse ordinantem causam.
Sic ergo Deum esse, naturalis ratio ex specierum ordinibus invenit et convincit.
Footnotes
-
De unitate divini esse.
↩
Chapter 9 of 220