Skip to the text

Articulus 22

Quod Deus non sit in genere, nec species neque in specie, nec definibilis, neque demonstrabilis, nec aliquo nomine in secundis univoce nominabilis.

Denique, intelligibilis forma sic est naturæ intellectæ vicaria, ut sit per idem, ipsam aut essentiam inesse intellectui : naturæ autem creatæ species non eatenus potest divini esse similitudinem gerere, ut sit per idem, eam aut divinam essentiam uniri intellectui. Iterum, semper forma intelligibilis est proportionata rei; divino autem esse, quum sit infinitum, nihil secundorum proportionari potest, neque simile esse, nec genere neque specie : per nihil ergo creatum visibilis est divinæ naturæ quidditas. Insuper, corporeus visus, incorporeorum, ob nimiam eorum simplicitatem, visivus non est : quidquid namque corporale est, incorporeum videre non potest. Vehementius autem superexcellit divini esse simplicitas omnis creati intellectus simplicitatem, quam alicujus creatæ substantiæ simplicitas corporei visus puritatem : invisibilior est ergo Divinitas omni creatæ menti quoad quid est, quam aliqua natura condita visui corporali.

Manifestatum est ergo, quod per nil aliud quam per ipsam divinam essentiam Deus secundum quidditatem suam contueri potest et agnosci. Hoc autem est, ut divina essentia sit quod et quo intelligendi. Id quippe nullibi naturaliter contingit, nisi in divino intellectu. Naturalem enim virtutem omnis creatæ mentis hoc infinite superat, ut infinito lumini immediate conjungatur. Sed hæc posterius plenius elucescent. Nunc vero sufficiat ostensum fore, quod divinum esse non nisi ab increato intellectu possit conspici secundum agnitionem quid est et essentiæ. Ob hoc equidem Moysi dictum est : Non videbit me homo et vivet.12

QUEMADMODUM septimo Physicorum manifestat Aristoteles, genus naturam imperfectam essentiali perfectione perfectibilem dicit. In quocumque igitur ratio generis vere fundabilis est, necesse prorsus est ex natura rei aliquid esse se per modum potentialis principii habens. Iterum, oportet tale ens secundum se determinabile et contrahibile fore : nec enim aliter ratio fundare vere posset intentionem generis in natura tali. Deo autem, qui est omnino purus actus et simpliciter perfectus, hæc non conveniunt. Non est ergo Deus genus.

Porro, species omnis naturam determinatæ et limitatæ perfectionis exprimit, quoniam differentia naturam generis in specie ad certum atque distinctum perfectionis gradum coarctat : differentiæ enim ordinem in speciebus causant in eo quod genus secundum diversos perfectionis modos in speciebus designant. Ei ergo cui convenit universalis essendi plenitudo et infinita perfectio, directe repugnat ratio speciei. At vero hanc ipsam substantialem perfectionem quam differentia confert generi in specie, terminat et finit in essendi perfectione : quoniam differentia cum genere definitionem rei constituit. Definitio autem, secundum Aristotelem, terminus dicitur, eo quod totam speciei perfectionem comprehendat et finiat in semetipsa, faciens perfecte scire quod quid est. Nunc autem sæpe prædeclaratum est, primum ens omnino incircumscriptibile et interminabilis perfectionis fore. Non est ergo

Deus species; nec per consequens in specie, quum sit omnino simplex, non habens aliquid additum suæ naturæ. Et si Deus non est species, non potest esse divinum suppositum in specie. Enimvero ordo in speciebus consistit: si ergo est Deus species aut in specie, sub ordine specierum sui generis inclusus est. Impossibile est autem ea quæ in eodem ordine sunt, infinite distare; sed necesse est ea proxime et immediate colligari, ita quod secundum naturam rei nihil possit intermediare: aliter namque non erit perfecta ratio ordinis. Natura enim non procedit a distanti in distans, nisi per medium, secundum Dionysium. Deus autem omnino infinitus est:3 est ergo (ut ait Avicenna) extra genus et ordinem. Adhuc, species rerum se habent ut numeri, secundum Philosophum. In numeris autem inter species numerorum nihil mediat, neque potest numerus infinite distare a numero. Deus ergo omnino nec species est neque in specie: quum tamen inter primam intelligentiam et divinum intellectum nil implicet plures intermedias species esse, ob id quod infinita est divini entis superexaltatio.

Denuo, divino enti ex se et propria natura repugnat multiplicabilitas, ut supra de unitate ipsius inductum est.4 Universale autem naturam in multis fusibilem atque versatilem explicat. Non est ergo Deus species, neque genus, nec omnino in specie. Adhuc, quod est in specie, secundum suam essentiam cognoscibile est a nobis, quum sit definibile et demonstrabile: quod Deo non convenire præostensum est.5

Ex hoc autem constat, Deum definibilem non esse neque demonstrationis subjectum: non est enim sine differentia et genere definitio, neque sine definitione demonstratio, secundum Aristotelem.

Postremo univoca sunt, quorum ratio eadem. Deus autem rationem non habet. Amplius, univoca sub eodem genere continentur: Deus autem est extra genus omne. Nil ergo univoce de Deo et secundis enuntiari potest. Omnia enim de quibus aliquid univoce dicitur, sunt aut unius generis species, aut certe ejusdem speciei individua.

Footnotes

  1. Exod. XXXIII, 20. ↩

  2. Exod. XXXIII, 20. ↩

  3. Cf. de Cœlest. hier. c. IV, VIII, XIII. ↩

  4. art. IX, X. ↩

  5. art. XX, XXI. ↩

Chapter 23 of 220