Articulus 27
Quid de processu universi a primo senserit Aristoteles, et in quo ejus positio a fide discrepet.
IN secundo autem Primæ philosophiæ ait Aristoteles, summe ens et maxime verum, omnibus aliis fore entitatis et veritatis causam. Alibi denuo universalius loquens, dicit, quod in omni genere, primum est causa posteriorum. Decimo denique Metaphysicæ inducit, quod in omni ordine, primum est metrum et mensura ceterorum: quæ dici non possent, si non esset ens primum, omnium fontale principium. Insuper, ne putet quis quod voluerit Deum, finalem hujus mundi causam dumtaxat et non effectivam constituere, apertissime loquens, ait in secundo Cœli: Ab hoc quidem ente omnibus derivatum est esse et vivere. Propter quod undecimo Primæ philosophiæ dixit: primo autem ente cœlum et terra et tota natura dependent. Ostensum est autem quod non dependerent, si non ab eo esse suscepissent. Adhuc, in epistola quam scripsit de Principio universi, dicunt dixisse Aristotelem, quod nisi indeficiens primi entis communicabilitas, quæ semper in actu est, esse a se diffunderet et conservaret, omnia in nihil verterentur. Amplius, octavo de Auditu physico, probando (ut potest) æternitatem mundi, motus et temporis, sibi ipsi objicit, eo quod primum agens sit intellectualis naturæ, et ita potuerit sine sui mutatione, mundum de novo produxisse.
In verbis autem his, subtiliter contemplanti, innotescit eum voluisse, quod mundus esset a Deo manans, licet hujuscemodi processionem posuerit suæ causæ coæternalem, quemadmodum esset luci radius coævus, si sol semper lumen diffudisset. Quippe in hoc a fide dissentit, quod mundi et motus, generationum quoque et specierum universi æternitatem constituit. Verumtamen ipse bene novit, processum rationum quibus id ostendere nisus est, demonstrativum non esse. Dicit namque in Topicis, quod problema de æternitate mundi est problema neutrum, id est pro utraque parte probabile: sunt etenim utique rationes ejus ad solvendum faciles, dum Deum mundi causam ex tempore ponimus, non per præviam mutationem, sed per simplicem emanationem. Verum ipse satis demonstrat, non sic potuisse mundum incepisse quemadmodum antiqui, videlicet Empedocles, Leucippus et Anaxagoras, philosophati erant. (Porro numerum substantiarum separatarum ultra cœlestes lationes non multiplicat.) Sic igitur indubitabile est quin Aristoteles voluerit mundum creatum esse, non prævia mutatione, sed simplici emanatione. Et Averroes quidem hoc non admittit, mundum creatum negans; sed nec in hoc, sicut neque de unitate intellectus in omnibus hominibus, potest positionem suam fulcire, nec figmenta defendere, neque secundum veritatem, nec secundum Aristotelem, nisi quod semper ea quæ sacræ fidei contraria sunt, nitebatur infelix introducere.
Chapter 28 of 220