Articulus 21
Quod divinum esse intuitione quid est, a nullo creato intellectu possit contemplari naturali sua virtute.
DICENTE Aristotele, Quemadmodum se habet vespertilionis visus ad intuitionem solaris radii, sic ad agnitionem separatarum substantiarum se habet noster intellectus; id omnes confitentur, quod separatas substantias secundum suas quidditates in hac vita conspicere, est aut impossibile, aut certe omnino difficile. Primus vero et divinus intellectus omnium supernorum animorum sublimitatem interminabili supergreditur perfectione: omnino ergo impossibile est ipsum secundum quidditatem intueri. Adhuc, nihil secundum essentiam videtur, nisi propria suæ essentiæ similitudo insit menti (non enim lapis, sed species ejus est in anima); nihil autem creatarum rerum divinæ essentiæ adæquata similitudo esse potest, eo quod omnis perfectio secundorum a divini esse plenitudine infinite deficiat : per nullam igitur creatam speciem Deus secundum essentiam visibilis est. Amplius, species intelligibilis adæquata et propria repræsentando comprehendit et finit naturam intellecti, aliter enim aliquid extra remaneret, et sic in specie illa res plene non videretur ; divinum autem ens omnino infinibile est, quum ejus perfectionis plenitudo ad nullum gradum seu speciem entis limitetur : nulla ergo creata similitudo poterit esse forma intelligendi Deum per essentiam.
Chapter 22 of 220